[115] PRAWA MAZOWIECKIEGO. 305 talia omnia et singula per eum deperdita volumus et decernimus, quod in ipsius partem seu sortem computentur. Nihilominus decernentes, quod huiusmodi ludentes, si ad pecunias vel equos vel alias quascunque res lucratas 1) mutuos fideiussores interposuerint, et de ipsis monendi, repetendi et requirendi fecerint, iure communi obstante 2), quamlibet fideiussoriam caucionem seu obligacionem 3), penitus nullum ius ex predictis ludis sit adquesitum. Sed duntaxat quoslibet ludos habere concedimus et volumus gracia temporis deducendi et solacii et exercicii habendi. [16] De ioco et ludo et vnlneribus in ludo. Item Bartholomeus contra Andream deposuit in querela, quod ipsum vulnerasset. A. confessus est ipsum B. vulnerasse, dicens, quod hoc fecerit nolens in ludo et solaciando, tanquam socius et amicus cum amico. Nos audita ipsius A. confessione, attendentes, quod iudus non debeat se extendi ad aliquam lesionem seu eciam offensam, ipsum A. in tali casu decernimus Bartholomeo ad vulnerum 4) satisfaccionem condemnandum. [17] De scurilitate, turpiloquio et revocacione. Quoniam omnis scurilitas verborum est turpiloquium, et omnes ad rixam homines provocans, apud virtuosos homines debet non immerito vitari, atque non aliter 5) nisi metu pene quandoque aliqui a talibus prohibentur, unde volumus, quod si aliquis linguam suam non refrenans, si nobilis nobili, par pari, dignitarius dignitario, improperaverit, asserendo eum filium meretricis, et statim non revocat aut non negat, quod dixit, neque probat eum esse talem, prout ipsum fore asseruit, pro vituperio ipsius, quem sic vituperavit, [racione]6) pene soivat sexaginta marcas, velut ipsum occidisset. Idem dicimus, si matrem eius meretricem nominavit, et non revocat neque probat, quod asseruit, in similem penam ipsum decernimus incidisse; aut revocando debet dicere sie: Id, quod sum locutus, mentitus sum sicut canis etc. [18] De interfeeeione fratris et aliorum proximorum. Et licet lex tam novi quam veteris testamenti fratricidium et alia seva crimina graviter puniant et damnent, cum quidam7) velut hostes8) proprii sanguinis et honoris, legis penam nunquam formidantes, fratricidium committunt, sororem vel proximum occidunt, ut ex eius morte bona hereditaria consequantur, volumus itaque, ut unde lucra habere concupierunt, inde damnis affligantur 9) et puniantur, in quo peccaverunt. Propter quod omnes 1) Rp. lucratos. — 2) Rp. non obstante. — 3) Rp. qualibet fideiussoria caucione seu obligacione. — 4) Rp. vulneracionem. — 5) Rp. aliter non. — 6) Rp. nie naa racione. — 7) Rp. quidem. — 8) Rp. hospes. — 9) Rp. affligentur. Archiwum Komisyi prawniczej T. V. 39