KODEKS PETERSBURSKI III. [2] cem nominavit et non revocavit nec probavit, quod asseruit, in similem pe- nam ipsum decrevimus incidisse; revocando autem1) debet dicere: id, quod (sum locutus), sum mentitus sicut canis. (36) De pena percussi absque sanguine XXXVIII. In percussionibus militum et aliorum nostrorum subditorum istum mo- dum in penis exigendis volumus observare: si miles militi, nobilis nobili plagam dederit absque sanguinis effusione, nobili, cui illata est talis per- cussio, pena, que dicitur pyąthnaczya, per inferentem debebit assignari; si autem illi inferatur, qui (non) habet ius militale, tunc marca grossorum pro tali vulnere, kmethoni vero pena VI marcarum per percucientem debet solvi. (37) Quibus quelibet pena debeat assignari XXXIX. Ut penarum distinccio et legitima divisio habeatur. Quod si kmetho vulneratur cum sanguinis effusione aut enormiter percutitur, de omnibus penis pro vulneribus aut pro percussionibus sentenciatis duas partes leso, 3am autem iudicio, ubi causa agitatur, assignari demandamus. || [f. 840] (38) De amicorum occisione XXXX. Et licet lex novi et veteris2) testannenti fratricidium aut alia sewa cri- mina graviter puniat sive dampnet, tamen quidam3), velud hostes proprii sanguinis et honoris, legis penam minus formidantes, fratricidium4) commit- tunt, sororem vel proximum occidunt, (ut) ex eius morte bona hereditaria lucrentur. Volumus itaque, ut unde 5) lucra habere cupierunt, inde dampnis affligantur, ut puniantur, in quo peccaverunt6): omnes regnicole et nobiles nostri fratres et sorores aut proprios consanguineos interimentes, non ha- bentes proles vel habentes, in hereditaria successione nullum accessum obti- nebunt; quin7) ymo sentenciamus ipsos et ipsorum filios8) privamus omni legitima talium hereditatum9) porcione, in quibus bonis sive hereditatibus alii consanguinei iicet remociores in linea obtinebunt successionem. Quos in aggravacione 10) culpe ipsorum omnes fratricidas et patricidas infames. pro- nunciamus et inabiles ad aliquos honores promovendos. 1) Cod. recando aut. 2) Cod. veteri. 3) Cod. cum quidem. 4) Cud. ferricidium. 5) Cod. bene. 6) Cod. pecaverit. 7) Cod. quoniam. 8) Cod. ipsarum filiarum. 9) Cod. hereditatem. 10) Cod. agnacione.