[27] KODEKS SIERAKOWSKIEGO IIgi. 67 et ipse actor iussu iudicis renuerit iurare, nescivisse reum fuisse privilegiatum nec privilegium habuisse, tenebLtur eidem actor restituere eandem sexagenam. Secus autem volumus, quod si iuraverit, se nescivisse reum fuisse 1) privi- legiatum. (84) De privilegii abusione. LXXXIII. Cum secundum patrum sanctorum decreta, lex decernat, illos ammittere privilegii auctoritatem, qui concessa sibi non utuntur potestate: plures enim sunt nostri milites, ius Theutunicum habentes in multis ipsorum villis ex nostra aut nostrorum predecessorum gracia eis facta, et tamen iure Theutunico ommisso, secundum ius Polonicum se regunt in quibusdam. Statuimus, quod si in aliqua villa abusi fuerint iure Theutunico, amplius per ius Theutunicum contra agentes non poterint defensari. Quapropter volumus, quod ubi crimen est commissum, illo iure, quo villa eadem usa fuerit, debetur iudicari2) et terminari. (85) De pascendis iumentis indomitis. LXXXIIII. Statuimus, quod quicunque habens iumenta indomita, a vigilia sancti Alberti usque ad festum sancti Michaelis sub custodia pascere teneatur, alias extimacionem dampni convictus ... 3). 1) Cod. fuisset. 2) Cod. iudicare. 3) Na tym wyrazie kończy się text rękopisu Sier. II.