[3] KODEKS JAGIELLOĊƒSKI IIgi. 621 (19) Quando nobili vel kmethoni manus vel pes absciditur, pro me- dio homine iudicamus. (20) Quando kmetho interficitur, pro capite decem marcas iudicamus, videlicet uxori et pueris tres, quelibet in duabus septimanis. (21) Quando kmetho alium kmethonem alicuius domini vulnerat, pro tali vulnere cruento fertonem, pro livido vero sex grossi, domino vero, cu- ius kmetho est, media sexagena, et idem dominus, cuius kmetho alterius kmethonem vulnaraverit, ad satisfactionem suum kmethonem conpellere debet. (22) Quando aliquis citat alium pro quacunque re parva sive magna, minorem in bonis pro se intercessorem statuere non potest, et si recipitur pro intercessione (s) talis homo pauper et acquiritur, in quo talis intercessio non habet vigorem, sed ille proximus, contra quem actum est, tenebitur solvere et debebit. (23) Domina Drogochna de Byrzveynna nomine sui kmethonis acqui- sivit in Iacussio de Slupcza pro medietate genitalium quinque marcas, sicut pro medio homine iudicamus. (24) Statutum igitur est (per) omnes hominos in colloquio gene- rali: cum aliquis alteri abscidit 1) testiculos, sicut pro capite iudicamus, seu ipsa genitalia extrahet qualiscunque violenter, solvat cum pena septuaginta et actori quinquaginta. | [p. 4] (25) Nota: statuimus omnium terrigenarum cum consensu, quod luso- res taxillorum, cuiuscunque status et condicionis existant, videlicet nobilis vel kmethones, tantum pecuniis paratis ludant, super prestam vero naszryth vel super hereditates ludere non presumant, pro quibus si ad iudicium tracti fuerint pro pecuniis sic ad prestam lusis, nullum iudicium iudicare debet, sed pro tali citacione pena quinquaginta applicari2) debet; et si pro talibus pecuniis ad prestam lusis unus alterum inproperare vel maledicere contin- gerit, penam quinquaginta incurrat ipso facto, nec eciam pro talibus pecu- niis unus alium detinere, ligare, vulnerare potest sub penis supradictis. Et iste articulus eciam continetur3) in libris terre Cracoviensis. (26) Quando aliquis nobilis alteri nobili famulatur et est suus familia- ris et talis famulus habet in terra bona hereditaria, talis famulus citatus per aliquem ad iudicium regale4) respondere tenebitur et non coram suo domino, cui famulatur, iuxta consuetudinem antiquam prius tentam. 1) Cod. absciditur. 2) Cod. applicare. 3) Cod. contingerit. 4) Cod. regula.