620 KODEKS JAGIELLOĊƒSKI IIgi. [2] (8) Prescripcio pro furto rei magne stat duodecim annis1); prescripcio pro furto rei parve stat2) tribus annis. (9) Quando nobilis nobilem pro furto inculpat, ille, cui datur culpa, tenetur se per quinque testes expurgare, vel si animam illius actoris postu- lat inculpans hoc facere eciam potest. || [p. 2] (10) Quando nobilis kmethonem pro furto inculpat, et si nobilis kme- thonem probare potest (s) vult, potest facere; alioquin kmetho per testes se expurgabit. Quando nobili kmetho culpam dat pro furto, nobilis per testes se expurgare tenetur. (11) Quando nobili datur culpa pro furto et ipse honeste et bone fame existat, ita, quod de ipso nunquam audiebatur3) malum, pro prima culpa proprio iuramento se expurgabit, pro aliis vero culpis pro furticinio, si postea sibi obicientur, per testes se expurgare tenebitur. (12) Quando aliquis boves vel equos furtive receptos furibus defendet, si sunt equi de alia terra, a quolibet equo mediam marcam; si vero fuerint de propria, tunc fertonem. Item a bove de alia terra fertonem, de propria vero sex grossi. (13) Quando nobilis interficitur, a quocunque interficitur, sexaginta marcas pueris seu in linea propinquis solvi debent, quelibet marca in dua- bus septimanis; et (actor) prius deponat iuramentum tacto crucis sacramento, quod a tali haberet mortem et a suis manibus. (14) Quando nobilis vulneratur, pro tali vulnere sanguineo solvi debent quinque marce, quelibet marca in duabus septimanis, et eciam potest simul ebdomadis expiratis; et ita intelligendum est de sexaginta marcis, et hoc si vulnus vidit ministerialis. (15) Quando nobilis vulneratur vulnere livido et docebit per ministe- rialem, qui hoc vidit, iurans proprio iuramento, pro tali vulnere livido solvi debent due sexagene, quelibet in duabus septimanis. (16) Quando nobili4) plaga datur ad faciem cum pugno, pro tali vul- nere solvi debent quinque marcas, dummodo || actor probabit, alio- [p. 3] quin reus proprio iuramento se expurgabit. (17) Quando nobilis vulnerat kmethonem, et si kmetho per ministe- Vialem probabit, qui vidit vulnus, et iurabit super suum vulnus, pro cruento vulnere fertonem, pro livido vero sex grossi, domino vero, cuius kmetho est, sexagena solvi debent in duabus septimanis. (18) Quando kmethoni absciditur digitus vel mutilatur, pro tali digito solvi debet una marca in duabus septimanis. super quo kmetho iurabit, a quo talem mutilacionem habet. 1) Cod. stant duodecim anni. 2) Cod. stant. 3) Cod. audiebabatur. 4) Cod. nobilis.