[9] KODEKS PUŁAWSKI IIgi i DZIAŁYŃSKICH Iszy. 577 dicant, sentenciant et discernunt. Volentes igitur imponere modum iudicandi, decernimus, quod capitanei terrarum nostrarum non debeant alias causas, preter infrascriptos articulos, iudicare, scilicet: pro violencia feminarum, pro depredacione strate publice, pro incendio et emissione 1) ignis, pro violen- ta2) domicilii alicuius invasione 3); aliarum autem causarum minime iudi- candi habeant facultatem. (18) De solario notariorum. XVIII 4). Terrestres notarii in omnibus terris regni nostri, videlicet: Maiori Po lonia, Siradia, Lancicia, Cuyavia, Dobrzin etc. pro notis equaliter recipiant5) sua iura, secundum quod notarii Cracoviensis et Sandomiriensis terrarum, recipiunt, videlicet pro una inscripcione usque ad finem cause unum gros- sum, aut in principio medium et in fine medium grossum. (19) Ne Iudei dent pecunias super inscripciones. XIX6). Perversa iudaica perfidia, cum semper sit et est Christianis contraria et inimica, non solum quod 7) in fide aut in corpore, sed et in conculcacione bonorum et in depaupertacionem Christianorum intendit, quamvis in con- stitucione eiusdem capituli, quod incipit: »Porro«, primi libri ultimum, sit eis prohibitum, quod dare non debeant hominibus, cuiuscunque status aut condicionis existant, pecunias super litteras et inscripciones, sed tantum su- per vadia et pignora, tamen hoc ipsi minime advertentes, pecunias super litteras et inscripciones dare non cessabant 8); ideo volentes nostris subditis terrarum nostrarum subvenire graciose, prout ex religione Christiana tene- mur et debemus, decetero prohibemus, ne Iudei super litteras et inscripcio- nes pecunias mutuent9), sed solum super pignora, ut superius in eodem capitulo est expressum. Si10) quis igitur Iudeorum tales litteras decetero aut inscripciones [exhibuerit aut super easdem pecunias dederit, tales littere aut inscripciones]11) extunc debent esse nullius roboris vel momenti12), nec re- cipiens pecunias huiusmodi tenebitur procedere ad earundem solucionem. 1) Cod. D. I. immissione. 2) Cod. P. D. i D. I. violencia. 3) Cod. D. I. domicilii invasione alicuius. 4) Cod. D. I. De notariis terrestribus et pro notis accipiendis. XIX. 5) Cod. D. I. accipiant. 6) Cod. D. I. De Iudeis, quod pecunias super munimenta et litteras non debent dare. XX. 7) Cod. D. I. quod non solum. 8) Cod. D. I. cessebant. 9) Cod. D. I. mutuant. 10) Cod. D. I. Sed si. 11) W Cod. D. I. wyrazów objętych klamrami brak. 12) Cod. P. II. momenti, munimeuti. Archiwum Komisyi prawniczej T. IV. 73