[7] KODEKS PUŁAWSKI IIgi i DZIAŁYŃSKICH Iszy. 575 titerint, eapropter volumus 1) et statuimus, quod cum aliqua hereditas emp- tori per vendito em ostenditur, vicini illius hereditatis per emptorem cum ministeriali evocentur, quod illi ostensioni intersint 2); qui si venire nolu- erint 3), sic per ministerialem vocati, et infra tres annos et tres menses pos- sessori questionem pro limitibus non moveant. tunc possessor ad probacio- nem sue empcionis cum testibus admittatur. (13) De custodia libri terrestris et clavibus et tempore appe- riendi eius. || XIII4). [p. 83] Et quia barones terrarum nostrarum in iudiciis colloquiorum generalium personam nostram representant, coram quibus cause hereditarie et alie maiores agitantur et tractantur et sentencie per eosdem late robur accipiunt firmitatis, ac si nostra in presencia agerentur, coram quibus eciam resigna- ciones bonorum magnorum peraguntur, que resignaciones et alie cause per eosdem diffinite in speciali libro conscribentur; unde cum maiora alcius pon- derari5) debeant et6) diligencius et caucius observari, volumus, quod liber prenotatus, seu acta colloquii generalis, sub clausura trium clavium amodo reserventur7), quarum unam iudex, aliam subiudex, terciam vero notarius terrestris habeant et conservent, nec liceat uni sine aliis clausuram predic- tam aperire. Et quia ex actis predictis seu in libro nonnulli litteras habere et extrahere debito tempore 8) cupiunt, quapropter providendum est, quod 9) iudex debebit per ministerialem publice, quando opus viderit, facere procla- mare, quod in tali districtu, loco, die, liber seu acta ad extrahendum litteras eas habere volentibus seu affectantibus exponetur. (14) De particularibus terminis, per quos et tempore et loco. XIIII 10). De terminis autem particularibus, sumptibus 11) et vexacionibus nostro- rum pauperum militum compacientes, taliter. duximus providendum, quod prefati termini particulares non plures, nisi semel infra mensem, in quolibet 1) Cod. D. I. voluimus. 2) Cod. D. I. interfuit 3) Cod D I. noluerit. 4) Cod. D. I. De reservacione actorum seu libro terrestri. 5) Cod. D. I. alicuius ponderi 6) W Cod. D. I. wyrazu tego niema. 7) Cod. D. I. conserventur. 8) Cod. D. I. tempore debito. 9) W Cod. P. II. wyraz ten opuszczony. 10) Cod. D. I. De terminis particularibus celebrandis. 11) Cod. P. II. i D. I. simplicibus; ale w Cod. P. II. sam pisarz poprawił na >sum- ptibus<.