[3] KODEKS PUŁAWSKI IIgi i DZIAŁYŃSKICH Iszy. 571 (3) In quibus vidua manet et de parafernalibus et pecoribus etc. III c. 1) Licet eciam antiquitus per antecessores nostros supra in quodam ca- pitulo »Statuimus«. eto. 2) sit expressum, quod uxor marito mortuo circa omnia parafernalia videlicet in gemmis, margaritis, argento, vestibus et pe- cuniis remanebat, tamen quia non modica dampna per hoc pueris solent evenire. quapropter de consilio et consensu prelatorum et baronum nostro- rum amodo3) statuimus, quod uxor marito mortuo solum circa parafernalia domestica remaneat, thezauro, videli et pecuniis et argento, equis magnis cum omnibus armis, equireis exceptis, que omnia ad pueros devolvantur. Declarantes insuper, quod talis mulier circa omnia pecora et quevis alia, que in dote sua et dotalicio fuerunt4), una cum equis vectigalibus, quibus tempore mariti sui vehebatur, remaneat, demptis vestibus et equis parvis in valore trium marcarum mariti defuncti, que in equalem sortem seu porcio- nem domine cum pueris cadere debeant 5) cum effectu. (4) De provisione orphanorum non educatorum. IIII 6). Orphanitati puerorum subditorum nostrorum consulere graciose cupien- tes, qui interdum per patres, ipsis ad annos pubertatis minime educatis, casu mortis relinquuntur, et sic multociens per nonnullos in iudiciis nostris7) vexantur, qui etate et discrecione carentes litem contestari nequeunt et ne- que possunt; et quamvis eisdem supra etate sit provisum, videlicet mari- bus ad quindecim, femellis8) vero ad XII annos inclusive, quod infra hoc non tenentur respondere, tamen aliis diversis gravaminibus multociens oppri- muntur. Et amodo statuimus, quod pater vivens possit et valeat pueris suis et uxori, si ipsa affectaverit, constituere certos tutores, quos voluerit. de quibus plus confidit, 9) usque ad annos superius allegatos, nec eosdem tuto- res post mortem constituentis proximiores a tutela poterint nec valeant removere. 1) Cod. D. 1. De vidua, circa que remanere debeat, viro mortuo. 2) Cod. D. I. capitulo CIIIIto; »Statuimtus. quod marito mortuo uxor circa douacionem et dotem et quelibet etc.«. 3) Cod. P. II. i D. II. omnimode; ale w (od. P. II. sam pisarz przerobił ten wyraz na »amodo«. 4) Cod. D. I fuerint. 5) Cod. D. I debebant. 6) Cod. D. I. De orphanis. V. 7) Cod. P. II. i D. I. iudiciis patris; ale w Cod. P. II. sam pisarz wyraz »patris« pod- kropkowal i nad nim na interlinii nakreślił »nostris«. 8) Cod. P. II. i D. I. maritusad quindecim, femelln (Cod. D. I. famella); ale w Cod P. II. sam pisarz poprawił jak w texcie. 9) Cod. D. I. confidet.