KODEKS PUŁAWSKI IIgi i DZIAŁYŃSKICH Iszy. [2] simplicem infirmitatem prorogent; secundum vero per veram infirmitatem 1) absque confessione et allegacione capellani transponant2), et pro qualibet infirmitate3) in tercio termino, si supervenerit, iuramentum corporale presti- turus, quod tunc vera infirmitate fuerat innodatus. Si autem in eadem infir- mitate4) casualiter perduret, tunc tercio poterit transponere, quod, prout iacebat in infirmitate ipsa5), hucusque non convaluit; et nichilominus in quarto colloquio generali pnrere studeat, aut procuratorem certum transmit- tere non postponat, alioquin causam amittat6). Idem volumus de terminis observare particularibiis, quod primum et secundum terminos per simplicem infirmitatem subditi nostii transponere valeant, tercium vero terminum abs- que allegacione capellani per veram infirmitatem possunt et debent proro- gare, et in quarto finaliter corporale iuramentum prestare debebit, quod non fictive tunc infirmabatur, si supervenerit. Sin autem eum, qui terminum procurat prolongare, contigerit in eadem infirmitate demorari, tunc quarto poterit transponere, prout sepius de prolongacionibus colloquii generalis est expressum. Hoc tamen de reo et citato intelligere volumus; sed actor ter- minum 7) colloquii generalis aliter transponere nequeat, nisi primum per Te- ram infirmitatem et in terminis particularibus semel per simplicem infir- mitatem. (2) De statu viduali, circa que bona manet, mortuo marito. C. II8). Ad abolendam dampnosam consuetudinem, que hactenus inter subditos nostros solum ex communi usu servabatur, quod uxor marito mortuo in sede viduali contra quandam antecessoris nostri institucionem, que incipit: »Sta- tuimus<, remanens, omnia possidebat bona9), propter quod || nonnulla bona pueris vel proximioribus per inadvertenciam et malam ipsarum [p. 80] procuracionem annichilabantur et desolabantur; unde talibus obviare volentes decetero statuimus 10), quod uxor marito mortuo tantum circa dotem et dotali- cium remaneat, alia vero, in quibus dotem et dotalicium non habuerit, pue- ris vel proximioribus antiquis teneatur resignare 11). 1) W Cod. D. I, sześciu ostatnich wyrazów brak. 2) Cod. D. I. transponantur. 3) Cod. D. I. pro qua infirmitate. 4) W Cod. D. I. siedm ostatnich wyrazów pisarz opuścił. 5) Cod. D I in ipsa infirmitate. 6) Cod. D. I. amittet. 7) W Cod. P. II. wyraz ten oauszczony. 8) Cod D. I. De uxore mariti mortui in sede viduali constitute (s). 9) Cod. D. I. omnia bona possidebat. 10) W Cod. D. I. wyraz ten opuszczony; w Cod P. II. dopisany na marginesie. 11) Cod. D. I. antiquis per antecessores tenebatur resignare.