[17] KODEKS OSSOLIŃSKICH IIIci i DZIAŁYŃSKICH IIIci 567 (27) De exustoribus silvarum 1) et gayorum caumate 2). Frequenter solet evenire, quod nobiles sive plebei borram, silvam 3), aut gayum dictum zapusta cuicunque ex industria intrantes || aut [f. 170] casu caumate, alias poszarem, succendant4) et de hoc per dominum ville fuerint inculpati, tales non alio iure, nisi Polonico, tanquam incendarii debent iudicari, et licet honori ipsorum per hoc minime derogetur, nichilominus convicti, si fuerit kmeto et non habet, unde solvat, redimat 5) vitam decem marcis, sicut pro capite plebei dare est consuetum. (28) Qui feram, per alienos canes agitatam, receperit6). Nonnulle displicencie, seu controversie 7) inter nobiles nostros in venacio- nibus oriuntur, eo, quod aliqui feras per canes alterius agitatas, recipere non verentur, unde si aliquis cervum vel 8) onagrum vel aprum, per canes alterius agitatum9) vel captum, vi vel occulte ante canes alienos rapuerit, et pro se tollens usurpaverit, talis usurpans pro ferinis, seu carnibus tres marcas illi, cuius fera est, solvere sit astrictus 10). (29) De venatoribus leporum 11). Cum autem lepores venantes solent pauperibus nobilibus infinita com- mittere nocumenta atque damna, bona eorum atque fruges conculcando, ea propter prohibemus 12), quod a festo sancti Adalberti, usque ad congre- gacionem omnium frugum hyemalium et estivalium de campis, in bonis alterius absque voluntate eiusdem venari non presumant, alias damnum passo tres marcas et pro pena se noverit incursurum. (30) De servis illiberis et ancillis 13). In lege imperiali continetur, quod servi illiberi et ancille non possunt nec valent14) de manibus dominorum suorum liberari, donec per eosdem fuerint manumissi et libertati restituti; sed quia multociens tales illiberi 1) W Cod. Os. III. wyrazu tego niema. 2) Cod. D. III. caumate LXXVIII. 3) Cod. D. III. sillam. 4) Cod. D. III. succederit. 5) Cod. D. III. redimet. 6) Cod. D. HI. receperit. Capitulum LXXIX. 7) Cod. D. III. Nonnulle altricaciones et displicencie et rancores seu controversie. 8) W Cod. D. III. wyrazu tego niema. 9) Cod. D. III. alterius agitatam vel agitatum. 10) Cod. D. III. astrictus et pro pena tres grossos. 11) Cod. D. III. De venacionibus leporum. LXXX. 12) W Cod. D. III. wyrazu tego brak. 13) Cod. D. III. ancillis. XXXI. 14) Cod. D. III. valeant.