[5] KODEKS SIERAKOWSKIEGO IVty. 549 et in tuis rebus et ut tibi accidat1), sicut uxori Loth accidit, que mutata fuit in statuam salis, quando Sodoma et Gomara periit, sit et tibi; et si reus tu sis, ut nunquam ad sinum venires Abrahe et nunquam ad resurrectio- nem venires, ubi Cristiani, Iudei, gentiles ante 2) creatorem omnium resurgent; et si tu es reus, fueris, quod lex Moysi deleat, quam dominus dedit Moysi in monte Sinay, quam solus Deus digito suo scripsit super tabulam lapideam; et si tu es reus, quod te confundat omnis scriptura, que scripta est in quinque libris Moysi, et si tuum iuramentum non est iustum nec mundus (s), quod te Adonay deleat et sue divinitatis potencia et te suscipiant diaboli et de- ducant te in eternam dampnacionem in secula seculorum. Amen 3). 1) Cod accidiat. 2) Cod. autem. 3) Na tem urywa siÄ™ text Kod. Sier. IV.