[3] KODEKS SIERAKOWSKIEGO IVty. 547 tenciant et discernunt. Volentes igitur modum imponere. iudicandi capitaneis, decernimus, quod capitanei terrarum nostrarum non || debeant alias [f. 47] causas preter 1) articulos infra(scriptos) iudicare, videlicet: pro violencia feminarum, pro depredacione strate publice, pro incendio et emissione ignis, pro violencia homicidii in invasione domus alicuius et violencia domicilii alicuius; aliarum autem causarum minime iudicandi habeant aliquam facul- tatem. De filiabus carentibus germanis III. Ut via dubiis precludatur. Contingit 2) filias post obitum patris caren- tibus fratribus germanis in bonis hereditariis remanere, quas solent patrui vel amici vel propinquiores nomine tutorio observare in hunc finem, quod ipsas quibuscunque condicionibus sive pactis de hereditatibus excludent volentes eis pecunias, cum maritantur, assignare. Quibus de nostra clemencia providere cupientes statuimus, quod si mariti earum taliter pecunias a patruis aut amicis vel tutoribus receptis ex pactis de non recepcione bonorum ipsas concernencium qualitercunque, sive per fideiussoriam caucionem aut aliquo- cunque modo tale pactum intervenerit aut aliquis fuerit astrictus, illud decernimus fore irritum et inane, quinimmo 3) predicte filie redeant ad here- ditates ipsarum sive hereditarias || porciones, non obstantibus 4) [f. 470] pactis et caucionibus quibusvis; sed sponte prefate filie bona sua hereditaria, si ipsis placebit, vendendi5), ut antea, habeant omnimodam facultatem. De fraternitatibus civitatum IIII. Ad precludendum viam fraternitatibus, quas mechanici civitatum obser- vant, statuimus, quod capitaneus, palatinus cum aliis dignitariis terre illius singulis annis certa die mensuras tam frumentorum quam eciam pannorum et aliarum rerum terrestrium, que ad fora per kmethones adducuntur et que in regno inveniuntur, precia indicere 6) et corrigere debeant iuxta consue- tudinem diucius observatam, ut circa easdem mensuras et precia fraudes non committantur; et si amplius contra hanc nostram institucionem dicte fraternitates in quibuscunque civitatibus nostris7) inter mechanicos reperiantur, tunc illi mechanici, inter quos tales fraternitates fuerint reperte 8), penam LXXta camere nostre applicandam noverint se incursuros. 1) Cod. propter. 2) Cod. contigit. 3) Cod. quando. 4) Cod. obstantes. 5) Cod. vendi. 6) Cod. precio inducere. 7) Cod. iuris. 8) Cod. reperta.