[13] KODEKS PETERSBURSKI IIgi i WARSZAWSKI IIgi. 543 manu missi et libertati restituti1), Sed quia multociens tales illiberi manus dominorum suorum2) subter fugientes et evadere volentes aput alienos [f. 54] terrigenas et vicinos pernocturnantur et observantur, et sic tali modo do- minos suos postponentes et evadentes ad propria revertuntur, ex quorum fuga domini non modica dampna percipiunt, ac si hereditatem perderent, cum servos illiberos dominus, ubi vult locare, potest acquirere hereditatem novam per ipsos erigendam; unde si apud aliquem tales decetero pernocta- buntur aut servabuntur, idem debebit3) eosdem retinere et in curia proxi- miori domini Regis protestari, quod tales haberet retentos et servaret4); quod si ille facere ommiserit et dominus servi per testes approbaverit contra ipsum, (quod illum illiberum sic non protestatum servaverit, eundem)5) illiberum do. mino, cuius fuerit, solvere tenebitur, cum pena pyancza 6). Capitulum XXX. De fraternitatibus destruendis et victualibus per dominos statuendis et aliis rebus marcimonialibus. Ad precludendum viam fraternitatibus, quas mechanici civitatum obser- vant, statuimus, quod palatinus, capitaneus cum aliis dignitariis terre illius singulis annis in certa die mensuras tam frumentorum quam pannorum et aliarum rerum terrestrium, que ad fora per kmethones adducuntur et que in regno nostro inveniuntur, precia indicere 7) et corrigere debeant, iuxta con- suetudinem diucius reservatam, ne8) circa easdem mensuras et precia fraudes non committantur. Et si amplius contra hanc nostram institucionem9) dicte fraternitates in quibuscunque civitatibus nostris 10) inter mechanicos invenian- tur11) || seu reperiantur12), tunc illi mechanici, inter quos talis frater- [f. 540] nitas fuerit reperta, penam LXX13) alias szyedmydzyessanth 14) camere nostre applicandam, noverint se incursuros 15). 1) Cod. Ptrb. II. liberi restitui; Cod. VB. libere restituti. 2) W Cod. VB. brak dwóch ostatnich wyrazów; w Cod. VB. natomiast niema tylko wy- razu «dominorum«. 3) Cod. VB. debet. 4) Cod. Ptrb. II. habent rectores et servantur; Cod. VB. habet rectores et servantur. 5) W Cod. Ptrb. H. i VB. brak wyrazów objętych klamrami. 6) Cod. VB. pyącza. 7) Cod. Ptrb. II. i VB. precio inducere. 8) Cod. Ptrb. i VB. aut. 9) Cod. VB. constucionen. 10) Cod. Ptrb. II. i VB. iuris. 11) Cud. Ptrb. II. i VB. inveniuntur. 12) Cod. Ptrb. II. i VB. reperiuntur. 13) Cod. VB. LXX marcarum. 14) Cod. VB. szyedmydzesząd. 15) Cod. Ptrb. II. incursui; Cod. VB. incursuri.