[3] KODEKS PETERSBURSKI IIgi i WARSZAWSKI IIgi. 533 parafernalia1) videlicet in gemmis, margaritis, argento, vestibus et pecuniis remanebat, tamen quia non modica dampna per hoc pueris solent2) evenire, quapropter de consilio et consensu prelatorum et baronum nostrorum omni- mode statuimus, quod uxor marito mortuo solum circa parafernalia3) dome- stica remaneat, thesauro, videlicet pecuniis et argento, equis magnis cum omnibus armis, equireis exceptis, que omnia ad pueros devolvantur. Decla- rantes insuper, quod talis mulier circa omnia pecora et quevis alia, que in dote sua et dotalicio fuerint, una cum equis vectigalibus, quibus tempore mariti sui vehebatur, remaneat, demptis vestibus et equis parvis in valore trium marcarum mariti defuncti, que in equalem sortem seu porcionem do- mine cum pueris cadere debebunt4) cum effectu. Capitulum III. De etate puerorum et qualiter pater vivens potest constituere puerorum suorum etate carentibus (s), quos voluerit5). Orphanitati puerorum subditorum nostrorum consulere graciose cu- pientes, qui interdum per patres, ipsis ad annos pubertatis minime educatis, casu mortis relinquuntur, et sic multocies 6) per nonnullos in iudiciis patris (occa- sione) vexantur7), qui etate et discrecione carentes litem contestari nequeunt ne- que possunt. Et quamvis eisdem super etate sit provisum, videlicet maribus8) ad quindecim, famellis9) vero ad XII annos inclusive, quod infra hoc non tenentur respondere, tamen aliis diversis gravaminibus multocies10) opprimuntur. Et amodo || statuimus, quod pater vivens possit et valeat pueris suis [f. 470] et uxori, si ipsa affectaverit, constituere certos tutores, quos voluerit, de quibus plus confidet, usque ad annos superius allegatos, nec eosdem tutores post mortem constituentis proximiores a tutela poterint nec valeant re- movere. Capitulum IIII. De non peticione porcionis per pueros a patre, licet ad secundas nupcias vel tercias se exposuerit, exceptis bonis ma- ternalibus. In quadam constitucione nostri predecessoris decretum extitit, videlicet in capitulo »Ex communi usu«, ut supra, quod moriente matre puerorum 1) Cod. Ptrb. II. parefarnalia. 2) Cod. Ptrb. II. solvent 3) Cod. Ptrb II. parefarnalia. 4) Cod. Ptrb. II. i VB. debebant. 5) Cod. VB. Capitulum. 6) Cod. VB. multociens. 7) Cod. VB. in iudiciis vexantur. 8) Cod. Ptrb. II. i VB. maritus. 9) Cod. Ptrb. II. i VB. famella. l0) Cod. VB. multociens.