KODEKS PETERSBURSKI IIgi i WARSZAWSKI IIgi. [2] tunc vera infirmitate fuerat innodatus. Si autem in eadem infirmitate casualiter 1) perduraret, tunc tercio poterit transponere, (et iurabit), quod, prout iacebat in ipsa infirmitate, hucusque non convaluit; et nichilominus in quarto colloquio generali parere studeat aut procuratorem certum transmittere non postponat, alioquin causam amittat. Idem volumus de terminis observari particularibus, quod primum et secundum terminos per simplicem infirmitatem subditi nostri transponere valeant; tercium vero || terminum absque allegacione [f. 460] capellani per veram infirmitatem possunt et debent protrahere, et in quarto finaliter iuramentum corporale prestare debebit, quod non fictive tunc infir- mabatur, si supervenerit. Sin autem eum, qui terminum procurat prolongare, contigerit2) in eadem infirmitate demorari, tunc quarto poterit transponere, prout sepius de prolongacione3) colloquii generalis est expressum. Hoc tamen de reo et citato intelligere volumus, sed actor terminum colloquii generalis aliter transponere nequeat, nisi primum per veram infirmitatem, et in ter- minis particularibus semel per simplicem infirmitatem. Capitulum I. De viduis qualiter circa dotem et dotalicium solum debent remanere et alia pueris seu proximioribus resignare4). Ad abolendam5) dampnosam consuetudinem, que actenus inter subditos nostros solum ex communi usu servabatur, quod uxor marito mortuo in sede viduali contra quandam antecessoris nostri institucionem, que incipit »Statuimus etc.« 6) remanens omnia bona possidebat, propter quod nonnulla bona pueris vel proximioribus per inadvertenciam et malam ipsarum procuracio- nem annichilabantur et desolabantur, unde talibus providere volentes de cetero (statuimus), quod uxor marito mortuo tantum circa dotem et dotali- cium remaneat, alia vero, in quibus dotem et dotalicium 7) non habuerit, pueris vel proximioribus antiquis per antecessores tenebatur resignare. Capitulum II. (De) divisione rerum parafernalium 8) post mortem patris inter pueros et matrem 9). || [f. 47] Licet eciam antiquitus per antecessores nostros supra in quodam capi- tulo »Statuimus 10)« sit expressum, quod uxor marito mortuo etc. circa omnia 1) Cod. Ptrb. II. causaliter. 2) Cod. Ptrb. II. contingerit. 3) Cod. VB. prolongacionibus. 4) w Cod. VB. prócz kilku wypadków, które zostaną uwidocznione w właściwem miej- scu, brak liczb porządkowych i rubryk. 5) Cod. VB. abolendum. 6) Cod. VB. XCVII. Statuimus etc. 7) w Cod. Ptrb. II. 8 ostatnich wyrazów brak. 8) Cod. Ptrb. II. parefarnalium. 9) Cod. VB. Sequitur capitulum. 10) Cod. VB. XCVII, supra «Statuimus».