[11] KODEKS PETERSBURSKI IVty. 529 caumate, alias pozarem, succenderint et de hoc per dominum ville fuerint inculpati, tales non alio iure nisi Polonico tanquam incendarii debent iudicari; et licet honori1) ipsorum per hoc minime derogatur, nichilominus convicti, si fuerit2) kmetho et non habet, unde solvat, redimet vitam suam X [f. 1500] marcis3), sicut pro capite plebei dare est consuetum. (28) De venacionibus ferinarum. Nonnulle displicencie seu controversie inter nobiles nostros in venacio- nibus oriuntur, eo, quod aliqui feras agitatas (per) canes alterius recipere non verentur. Unde si quis in antea cervum, onagrum vel aprum alterius agita- tum vel captum4) vi vel occulte ante canes alienos ceperit aut rapuerit5) et pro se usurpaverit, talis usurpans pro ferinis seu carnibus tres marcas et pro pena alias tres marcas illi, cuius 6) fera (est), solvere sit astrictus. (29) De venacionibus leporum. Cum autem lepores venantes solent pauperibus hominibus infinita com- mittere nocumenta atque dampna, bona eorum et fruges conculcando, ea propter prohibemus, (quod) a festo sancti Adalberti usque ad congregacionem omnium frugum hyemalium et estivalium de campis in bonis alterius absque voluntate eiusdem venari non presumat, alias dampnum passo III marcas pro pena (se) noverit incursurum 7). (30) De servis illiberis. In lege imperiali continetur, quod servi illiberi et ancille non possunt nec valeant de manibus dominorum liberari, nisi per eosdem fuerint manumissi et libertati restituti8). Sed quia multociens tales illiberi [f. 151] manus dominorum suorum subterfugientes et evadere volentes aput alienos terrigenas et vicinos, cum effugiunt, pernoctantur9) et servantur; et sic tali modo dominos suos postponentes et evadentes ad propria revertuntur; ex quorum fuga domini non modica dampna percipiunt, ac si hereditatem (deperderent, cum servos illiberos dominus, ubi vult, locare potest, here- ditatem) novam per ipsos erigendo, unde si aput aliquem tales 10) de cetero 1) Cod. honor. 2) Cod. fuerint. 3) Cod. marcarum. 4) Cod. campum. 5) Cod. repuerit. 6) Cod. cum. 7) Cod. incursurus. 8) Cod. manu amissi et libere restituti. 9) Cod. pernetantur. 10) Cod. talis. Archiwum Komisyi prawnicze T. IV. 67