[3] KODEKS PETERSBURSKI IVty. 521 rito mortuo solum circa paraffernalia domestica remaneat, tezauro, vide- licet pecuniis et argento, et equis magnis cum omnibus armis equireis exceptis, que omnia ad pueros devolvantur. Declarantes insuper, quod talis mulier circa omnia pecora et quevis alia, que in dote et dotali- cio 1) ipsius fuerint, una cum equis vectigalibus, quibus tempore mariti vehe- batur, remaneat, demptis vestibus et equis parvis in valore trium marcarum mariti defuncti, que in equalem sortem seu porcionem domine cum pueris cadere debebunt cum effectu2) etc. (4) De pupillis et orphanis. Orphanitati puerorum subditorum nostrorum consulere3) graciose cu- pientes, qui interdum per patres, ipsis ad annos pubertatis minime educatis, casu mortis relinquuntur, et sic multociens per nonnullos in iudiciis patris (occasione) vexantur, qui etate et discrecione carentes litem contestari nequeunt neque possunt; et quamvis eisdem super etate (sit) provisum, videlicet maribus4)ad quin- decim, famellis 5) ad XII annos inclusive, quod infra hoc || non te- [f. 144] nentur respondere, tamen aliis diversis gravaminibus multociens opprimuntur, amodo statuimus, quod pater vivens possit et valeat pueris suis et uxori, si ipsa affectaverit, constituere certos tutores, quos voluerit et de quibus plus confidet, usque ad annos superius allegatos; nec eosdem tutores post mortem constituentis proximiores a tutela poterint nec valeant removere etc. (5) De patre transeunte ad secundas nupcias. In quadam constitutione predecessoris nostri decretum extitit, videlicet in capitulo »Ex communi usu«, ut supra, quod moriente matre puerorum patre cum alia nubere volente pueri a patre petebant6) porcionem. Et ideo considerantes in eadem constitucione, quod propter ingratitudinem patri factam per filios et propter depressionem status sui, quam a filiis in recep- cione bonorum paciebatur, multociens filii ad inopiam vergentes ad patrem convolabant7) et recurrebant, qui superiora advertens8) eisdem succurrere non curabat vel nolebat, unde inter utramque partem displicencia et rancor morabatur. Quibus incommodis obviare cupientes exnunc statuimus, quod pater habens filios, dum post mortem matris eorum ad secundas nupcias convolaverit, non tenebitur9), nisi forte velit sponte, predictis suis filiis por- 1) Cod domicilio. 2) Cod. debebant cum effectu. 3) Cod. consulare, 4) Cod. maritus. 5) Cod. famella. 6) Cod. petebunt. 7) Cod. convalebant. 8) Cod. avertans. 9) Cod. tenebatur. Archiwum Komisyi prawniczej T. IV. 66