KODEKS PETERSBURSKI IV. [2] infirmitate casualiter perduraret, tunc tercio posset transponere, quod, prout iacebat in ipsa infirmitate, hucusque non convaluit; et nichilominus in quarto colloquio generali parere studeat aut procuratorem certum1) transmittere non postponat, || alioquin causam amittat. Idem volumus de terminis [f. 143] particularibus observari, quod primum et secundum terminos per simplicem infirmitatem subditi nostri transponere studeant, tercium vero terminum absque allegacione capellani per veram infirmitatem possint et debeant pertrahere, et in quarto finaliter iuramentum corporale prestare debebit, quod tunc non fictive infirmabatur, si supervenerit. Sin autem eum, qui terminum procurat prolongari, contigerit in eadem infirmitate demorari, tunc quarto poterit transponere, (prout) sepius de prolongacionibus colloquii generalis est ex- pressum. Hoc tamen de reo et citato intelligere volumus, sed actor terminum colloquii generalis aliter transponere nequeat2), nisi primum per veram infir- mitatem, et in terminis particularibus semel per simplicem infirmitatem. (2) De viduis viro mortuo. Ad abolendam3) dampnosam consuetudinem, que actenus inter subditos nostros solum ex communi usu servabatur4), quod uxor marito mortuo in sede viduali contra quandam antecessoris5) nostri institucionem, que incipit »Statuimus« remanens omnia bona possidebat, propter quod nonnulla bona pueris vel proximioribus per inadvertenciam6) et malam ipsorum 7) procuracio- nem annichilabantur et desolabantur, unde talibus providere volentes de cetero (statuimus), quod uxor marito mortuo tantum circa dotem8) et dotalicium remaneat; alia vero, in quibus dotem et dotalicium non habuerit, pueris vel proximioribus antiquitus per antecessores tenebitur resignare. || [f. 144] (3) Circa que vidua debeat remanere. Licet eciam antiquitus per antecessores nostros supra quodam capitulo: »Statuimus, quod uxor marito mortuo etc«. (erat constitutum, quod uxor marito mortuo) circa omnia parafernalia videlicet in gemmis, margaritis, argento, vestibus, pecuniis remanebat, tamen quia non modica dampna per hoc pueris solebant evenire, qua propter ex consilio et consensu prelatorum et baronum9) nostrorum omnimode statuimus, quod uxor ma- 1) Cod. tercium. 2) Cod. nequeant. 3) Cod. abolandam. 4) Cod. servabitur. 5) Cod. antecessorem. 6) Cod. inadvertanciam. 7) Cod. ipsarum. 8) Cod. dotara. 9) Cod. baronorum.