[11] KODEKS BANDTKIEGO Iszy. 517 XXX. De leporum 1) venacionibus. Cum autem lepores venantes solent pauperibus nobilibus infinita com- mittere nocumenta atque dampna, bona eorum et fruges conculcando, ea- propter prohibemus, quod a festo sancti Adalberti usque 2) ad congregacio- nem omnium frugum yemalium et estivalium de campis in bonis alterius absque voluntate eiusdem venari non presumat, alias dampnum passo tres marcas pro pena se noverit incursurum etc. XXXI. De servis illiberis. In lege imperiali continetur, quod servi illiberi et ancille non possunt nec valent de manibus dominorum liberari, nisi per eosdem fuerint manu- missi et libertati restituti. Sed quia multociens tales manus dominorum suorum subterfugiunt et evadere volunt, aput alienos terrigenas et vicinos, cum effugiunt, pernoctantur et servantur, et sic tali modo dominos suos postponunt et evadentes ad propria revertuntur, ex quorum fuga domini non modica dampna percipiunt, ac si hereditatem deperderent, cum3) servos illiberos dominus, ubi vult, locare potest, hereditatem per ipsos novam erigendo4); unde si aput quem tales de cetero pernoctabuntur et serva- buntur, idem eosdem debet retinere et in curia proximiori domini Regis protestari, quod tales habuerit retentos et servaret, quod 5) si ille facere obmiserit et dominus servi per testes comprobaverit contra ipsum, quod illum illiberum sic non protestatum servavit, qui eundem illiberum domino, cuius fuerit, solvere tenebitur cum pena penthnadzescze etc. XXXII. De frumentis qualiter mensurari (debent). Ad precludendum6) viam fraternitatibus, quas mechanici civitatum observant, statuimus, quod palatinus, capitaneus cum aliis dignitariis terre illius singulis annis in certa die mensuras tam frumentorum quam pannorum et aliarum rerum terrestrium, que ad fora per kmethones adducuntur et que in regno nostro inveniuntur, precia instituere, indicere et corrigere debent iuxta consuetudinom diucius observatam, ne circa easdem mensuras et precia fraudes committantur || atque dolus et quod fraternitates huiusmodi [f. 350] amodo destruantur; et si amplius contra hanc 7) institucionem nostram dicte 1) Cod. leporibus. 2) Cod. atque atque (s). 3) Cod. per. 4) Cod. exigendo. 5) Cod. quia. 6) Cod. precludandum. 7) Cod. hoc.