[3] KODEKS BANDTKIEGO Iszy. 509 equis magnis, omnibus armis, equireis exceptis, que omnia ad pueros devol- vantur. Declaramus insuper, quod talis mulier circa omnia pecora et quevis alia, que in dote et dotalicio ipsius fuerint, una cum equis vectigalibus, qui- bus tempore mariti sui vehebatur, remaneat, demptis vestibus et equis par- vis || in valore trium marcarum mariti defuncti, que in equalem sortem seu porcionem 1) domine cum pueris cadere debebunt cum effectu etc. V. Vir ad XX annos et femina ad XV non respondebunt in iudicio. Orphanitati2) puerorum subditorum nostrorum consulere graciose cu- pientes, qui interdum per patres, ipsis ad annos pubertatis minime educatis mortis casu relinquuntur, et sic multociens per nonnullos in iudiciis nostris vexantur, qui etate et discrecione carentes litem contestari nequeunt neque possunt, et quamvis eisdem super etate sit provisum, videlicet maribus3) ad XV, famellis 4) vero ad XII annos inclusive, quod infra hoc non tenentur respondere, tamen aliis diversis gravaminibus multociens opprimuntur, (que considerantes) et amodo statuimus, quod pater vivens possit et valeat pueris suis et uxori, si ipsa affectaverit, constituere certos tutores, quos voluerit, de quibus plus confidet, usque ad annos superius allegatos, nec eosdem tutores post mortem constituentis proximiores a tutela potcrint nec valeant removere etc. VI. Post mortem matris de porcione puerorum. In quadam constitucione nostri predecessoris decretum extitit, vide- licet in capitulo: »Ex communi usu«, ut supra, quod moriente matre puero- rum, patre cum alia nubere volente, pueri a patre petebant5) porcionem. Et ideo considerantes in eadem constitucione, quod propter ingratitudinem factam patri per filios et depressionem sui status, quam a filiis in recepcione bonorum paciebntur, multociens filii ad inopiam vergentes ad patrem con- volabant et recurrebant, qui superiora advertens eisdem succurrere non cu- rabat vel nolebat; unde inter utramque partem displicencia et rancor mora- batur. Quibus incommodis obviare cupientes, exnunc statuimus, quod pater habens filios, dum post mortem matris eorum ad secundas nupcias convo- laverit, non tenebitur, nisi forte velit sponte, predictis pueris suis porcionem hereditariam assignare, dummodo dissipator bonorum non existat, sed usque ad mortem suam in bonis hereditariis quibuscunque dominari et manere valebit, assignata dumtaxat predictis filiis suis porcione, quam post matrem 1) Cod. porcione. 2) Cod. Horphanitati. 3) Cod. maritus. 4) Cod. famella. 6) Cod. petent.