508 KODEKS BANDTKIEGO Iszy. [2] vera infirmitate fuerat innodatus. Si autem in eadem infirmitate casualiter1) perduraret, tunc tercio poterit transponere, quod, prout iacebat in ipsa infirmitate, hucusque non convaluit; et nichilominus in quarto colloquio generali parere studeat aut procuratorem certum transmittere non postponat, alioquin causam amittat. Idem volumus et decernimus (de terminis) particu- laribus observari, quod primum et secundum terminos per simplicem infir- mitatem subditi nostri transponere valeant, tercium vero terminum absque allegacione2) capellani || et confessione per veram infirmitatem [f. 300] possunt et debent transponere, et in quarto finaliter iuramentum corporale prestare debebit, quod non fictive tunc infirmabatur, si paruerit. Sin autem eum, qui terminum procurat prolongare, contigerit3) in eadem infirmitate demorari, tunc quarto poterit transponere, prout sepius de prolongacionibus colloquii generalis est expressum. Hoc tamen de reo et citato intelligere volumus, sed actor terminum colloquii generalis aliter transponere nequeat, nisi solum per veram infirmitatem et in terminis particularibus semel per simplicem infirmitatem etc. III. De viduis4). Ad abolendam dampnosam consuetudinem, que hactenus inter subditos nostros solum ex communi usu servabatur, quod uxor marito mortuo in sede viduali contra quandam antecessoris nostri institucionem, que incipit: »Statuimus etc.«, remanens omnia bona possidebat bona (s), propter quod nonnulla bona pueris vel proximioribus (per) inadvertenciam 5) et malam ipsarum procuracionem annichilabantur; unde talibus providere volentes 6) de cetero statuimus, quod uxor marito mortuo tantum circa dotem et dotali- cium remaneat, alia vero, in quibus dotem et dotalicium non habet, pueris vel proximioribus resignare tenebitur etc. IIII. Circa quid uxor marito mortuo (remanere debet). Licet eciam antiquitus per antecessores nostros supra in quodam ca- pitulo: »Statuimus, quod uxor marito mortuo (etc« erat constitutum, quod uxor marito mortuo) circa omnia parafernalia: videlicet in gemmis, margaritis, argento, vestibus, pecuniis remanebat, tamen quia non modica dampna per hoc pueris solebant evenire; quapropter ex consilio et assensu prelatorum et baronum nostrorum statuimus, quod uxor marito mortuo solum circa parafernalia 7) domestica remaneat, thezauro, videlicet pecuniis et argento 1) Cod. causaliter. 2) Cod. allagacione. 3) Cod. contingerit. 4) Cod. viduabus. 5) Cod. inadvertanciam. 6) Cod. volentibus. 7) Cod. paraffrenalia.