[15] KODEKS STRONCZYŃSKIEGO Iszy i DZIAŁYŃSKICH IVty. 505 (29) De pena recipientis cervum, vel onagrum vel1) aliarum fe- rarum. XXIX. Nonnulle displicencie sive controversie inter nostros subditos et nobiles in venacionibus oriuntur, eo, quod 2) aliqui feras agitantes seu agitatas per canes alterius recipere non formidant, nec verentur. Unde statuimus, ut si quis in antea 3) cervum, onagrum, aut aprum alterius agitatum et captum, vi aut occulte ante canes alienos receperit aut rapuerit, et pro se tollens usur- paverit, talis usurpans pro ferinis seu carnibus tres marcas illi, cuius fera est, solvere sit astrictus. (30) De servis et ancillis illiberis, quomodo dicendum. XXX. In lege imperiali continetur4), quod servi illiberi et ancille non pos- sunt nec valeant de manibus dominorum liberari, nisi per eosdem fuerint manu missi et libertati restituti 5). Sed quia multociens tales illiberi rnanus suorum dominorum subterfugientes et evadere volentes, apud alienos terri- genas et vicinos pernocturantur seu pernoctantur6) et servantur, et sic tali- modo dominos suos postponentes et evadentes ad propria revertuntur, ex quorum fuga domini maxima dampna percipiunt, ac si hereditatem perde- rent, || cum servos illiberos dominus, ubi vult, locare potest, aquirere [f. 560] hereditatem novam per ipsos erigendam; unde si aliquem talem apud aliquem invenerint pernocturari 7), aut servari, idem debet eos retinere et in curia proximiori domini Regis presentari 8), quod tales haberet retentos et servaret, Quod si ille facere ommiserit, et dominus per testes approbaverit contra ipsum illiberum, domino, cuius fuerit, solvere tenebitur cum pena pyaczna- dzescza debita. (31) De fraternitatibus civitatum et rebus per palatinum consti- tuendis. XXXI. Ad precludendum viam fraternitatibus, quas mechanici civitatum obser- vabant, statuimus, quod capitaneus, palatinus cum aliis dignitariis terre illius singulis annis in certa die mensuras tam frumentorum, quam eciam panno- rum et aliarum rerum terrestrium, que ad fora per kmethones adducuntur et que in regno inveniuntur, precia indicere 9), instituere et corrigere debeant 1) Cod. D. IV. et. 2) Cod. D. IV. eoque. 3) Cod. Stron I. in ante ea. 4) Cod. D. IV. continentur. 5) Cod. Stron. I. liberati restituti; w Cod. D. IV. wyrazu »restituti« brak. 6) W Cod. Stron. I. dwóch ostatnich wyrazów brak. 7) Cod. D. IV. pernocturnari. 8) Cod. Stron. I. protestari. 9) Cod. Stron. I. i D. IV. precio inducere. Archiwum Komisyi prawniczej T. IV. 64