KODEKS SIERAKOWSKIEGO IIIci. [41] modo evocandi ad iudicium, quem voluerit, sed in iumentis || et [f. 4] equis violenter vel furtive ablatis infra duos annos habeant facultatem, post annos vero supradictos ad agendum non 1) nisi testibus admittentur. (12) Insuper statuimus, quod in nostra presencia vel coram capitaneo nostro, aut quando generales termini tenentur, palatinis et baronibus pre- sentibus, iudex et iudicans non possit de malo iudicio redargui, cum non ipse solus sed plures iudicant supradicta. Addicientes, quod quando supra iudicato dubitatur et ad iudicem recipitur wschthecz, quod ille, si recordatur, qualiter iudicavit, statim dicere vel differre teneatur in crastinum diem. Sta- tuimus insuper, quod si litigator dixerit in nostra vel nostrorum baronum presencia iudicem in sua causa inique incessisse seu iudicasse, iudex per suos collegas, qui secum eidem iudicio presiderunt, probare debet, quia iuste et legitime iudicavit. Sin autem arguens sentenciam suam de falso probare voluerit ipsum iudicem inique, ut premittitur, protulisse, id probare tenebitur per sex testes similis dignitatis et status, cuius noscitur fore iudex. Vero idem redarguens sentenciam iudicis, ut est dictum, contra ipsum nulla- tenus audiatur, donec iudici tres marcas vel pelles dederit mardu- [f. 40] rinas, quas idem iudex pro se racionabiliter obtinebit. Si autem subiudex suam, ut premittitur, probaverit fore iustam, similiter redarguens sentenciam subiudicis contra ipsum, debet sibi dare pelles vulpinas vel tres fertones cu- raverit assignare 2), que eidem subiudici cedunt, si se probaverit iuste iudi- casse animadvertere debet; et idem, quod de iudice premisimus, hoc idem de castellanis. Si iudicibus castellanorum obiciantur, is falsitatem sentencie vincere minime teneatur, donec eis pelles agnine fuerint posite, quas pro se obtinere poterint, si similiter suum ostenderunt fore iustum iudicium. (13) Preterea statuimus, quod quilbet fideiussor illo negante, pro quo fideiussum fuerat, fideiussor et duo alii firmabunt propriis iuramentis. Item statuimus, quod nullus fideiussor pro illo; pro quo fideiubuit (in iudicio) 3) equum vel bovem obliget, alias si obligaverit, ad restaurandum dampnorum princi- palis persona *) minime teneatur, nisi id (de) persone principalis processerit 5) voluntate. (14) De liberante alium a iudicio. || [f. 5] Statuimus, quod quocienscunque in iudicio in causis criminalibus6) sive quibuscunque aliis magnis vel parvis quispiam conventus fuerit, evo- catus vel citatus et ipse dominum suum vel socium suum nominat, quod 1) Cod. veoret (s). 2) Pisarz pierwotnie napisał »affirmare« ale później wyraz ten przekreślił. 3) Na wyrazy te pisarz pozostawił wolne miejsce. 4) Pisarz początkowo napisał »causa«, ale wyraz ten zaraz przekreślił i napisał »persona«. 5) Cod. processerunt. 6) Cod. terminalibus.