KOD. WARSZAWSKI i FLORYAŃSKI. [4] colloquio generali aut parere studeat aut procuratorem certum transmittere non postponat, alioquin causam amittat. Idem volumus de terminis particu- laribus observari, quod primum et secundum terminos per simplicem infir- mitatem subditi nostri transponere valeant, tercium vero terminum absque allegacione capellani per veram infirmitatem possint || et debeant [f. 72] protrahere, et in quarto similiter iuramentum corporale prestare, quod non fictive tunc infirmabatur, si paruerit. Sin autem eum, qui terminum procurat prolongare, contingit in eadem infirmitate demorari, tunc quarto poterit transponere, prout superius de prolongacione colloquii generalis est ex- pressum. Hoc de reo intelligendum est, sed actor primum terminum colloquii generalis per veram infirmitatem tenetur transponere, quia maior est con- tumacia ipsius, quam rei 1). Nota statuta et iura edita per prelatos et barones tocius regni Polonie in W a r t h a sub anno Domini Millesimo CCCCmo XXmo IIIo in vigilia Symonis et Iude (d. 27 Octobris) et diebus sequentibus confirmataque per Serenissi- mum principem dominum Wladislaum regem Polonie supremumque principem Littwanie et accepta, et primo de statu et sede viduali2). || [f. 720] (1) De viduis, qualiter circa dotem et dotalicium solum debent remanere et alia pueris vel proximioribus resignare 3). Ad abolendam dampnosam consuetudinem, que actenus inter subditos nostros solum ex communi usu servabatur, quod uxor marito mortuo in sede viduali 4) contra quandam antecessoris nostri institucionem, que incipit: »Statuimus« 5), remanens, omnia bona possidebat, propter quod nonnulla bona pueris vel proximioribus per inadvertenciam earum et malam procuracionem anichilabantur 6) et desolabantur, unde talibus providere volentes 7) de cetero statuimus, quod uxor marito mortuo tantum circa dotem et dotalicium re- maneat; alia vero, in quibus dotem seu dotalicium non habuerit, pueris vel proximioribus teneatur resignare 8). 1) W Cod. Flor. statutu »De transposicione terminorum« niema. 2) Cod. Flor. Iucipiunt statuta edita per prelatos et barones tocius regni in Wartha de anno MCCCCXXIII in vigilia sanctorum Simonis et Iude apostolorum diebus sequentibus confir- mata per Serenissimum principem dominum Wladislaum regem Polonie, et primo de statu viduali. 3) W Cod. Flor. rubryk nad artykułami niema. 4) Cod. Flor. in sede viduali remanens. 5) Cod. Flor. Statuimus eciam. 6) Cod. SV. anichichilabantur. 7) Cod. Flor. cupientes. 8) Cod. Flor. resignare etc.