[3] KODEKS SIERAKOWSKIEGO IIgi. 43 (7) De accusatis pro furtis et latrociniis, VII. Cum furta et latrocinia propter criminis inhumanitatem et infliccionem sive formidinem pene pro delicto commisso apponende, per malificos inter- dum plurimum occultantur1), itaque noticia criminis in brevi non potest pro- pollari, et sic furta quandoque remanent inpunita, cum contra tales accio proponitur, tunc per excepcionem (prescripcionis) annualis se volunt tueri. In detestacionem itaque criminis decernimus, ut si quis de furto et latrocinio in iudicio accusetur, si est manens secum in una villa aut in una parochia audit secum divina de domiciliis ipsorum, tunc obiectus annualis pre- [f. 20] scripcionis procedat et habeat locum de furto contra agentem. Si autem 2) actor et reus sunt abinvicem distantes 3), non alia prescripcio vel excepcio agentem de furto repellit, nisi tantum triennalis, et imputent sue pigriciei omnes desides 4) et lenti, qui in sui dampni recepcione minime vigilare curaverunt. (8) De arbore fructifera incisa, VIII. Statuimus, quod quamlibet arborem fructiferam sive pomiferam succi- dens, duodecim grossos dampnum passo solvat cum pena, que dicitur pyathnadzesta, iudicio exsolvenda. (9) De recepcione quatuor bovum violenter, IX. Cum alicui quatuor boves violenter fuerint recepti et de huiusdem violencia (fecerit protestacionem, volumus, quod pro huiusmodi negligencia) bovum et laborum pro qualibet septimana quatuor scottos dampni occasione cum pena XV iniuriam passo et iudicio aliam pro pena satisfacere teneatur. (10) De clericis patrimonia habentibus 5) ad expe(dicionem), X. Cum iure suo nullus debeat defraudari et quia plerique (clerici) nostri regni bona patrimonialia tenentes et habentes, de eisdem bonis sub umbra clericali viventes, nobis et nostro regno servicia debita facienda in expedicione subtrahere consueverunt, ideoque statuimus, quod idem clerici nostri regni, cuiuscunque status existant, predicta paternalia bona tenentes, nobiscum ad quamlibet expedicionem transire teneantur, iuxta predictorum [f. 3] bonorum facultatem aut eadem bona proximis suis fratiibus laicis dimittere tenebuntur et eisdem renunciare. Qui si neutrum facere curaverint, predicta bona quelibet clericorum predictorum decernimus regno nostro perpetuis temporibus applicanda. 1) Cod. occultatur. 2) Cod. aut. 3) Cod. distans. 4) Cod. difides. 5) Cod. habentes.