KOD. WARSZAWSKI IIgi i DZIAŁYŃSKICH Iszy. [32] gnorari debebit. Si quis autem arborem cum apibus succiderit, passo damp- num marcam et iudicio marcam; qui vero sine apibus arborem succiderit, mediam marcam passo dampnum et iudicio convictus exolvet. — Hoc capi- tulum de statutis Kazimiri. [f. 264] (2) Hic vide capitulum de illis, qui arguunt sentenciam castellani, alias narzecze. Cum aliquis arguit seu provocat sentenciam castellani Craeoviensis, quod dicitur narzeczenye aut naganyenye, pelles emerlinas alias gronostaye, castellanis autem Sandomiriensi et Lublinensi pelles mustellinas, cuilibet palatino pelles mustellinas, iudicibus Cracoviensibus et Sandomiriensibus pelles mardurinas, subiudicibus autem pelles vulpinas, succamerariis per sex marcas, camerariis autem ipsorum omnium per sex scotos, iudicibus castel- lanorum per mediam marcam, cuilibet notario terreno per pelles vulpinas, aliis vero castellanis iudicibus Sandomiriensi, Lublinensi exceptis per sex scotos absque omni contradiccione, et antequam ad aliam audienciam ad- mittantur, dare et satisfacere teneantur. (3) Capitulum de statutis regis Kazimiri suprascriptis: De viduis et maritatis, quibus communis prescripcio non obest. CXIIII. Cum realis distinccio personarum habetur, inter quas quedam persone sunt libere, ut virorum, alie autem, ut mulierum, minus libere agere possunt in iudicio super rebus et hereditatibus ipsis debitis et obligatis; propter quod statuimus, ut viris tantum et masculis prescripcio triennalis1) tantum currat; viduis vero sex anni propter fragilitatem sexus in prescripcione oppo- nantur; mulieri autem maritate, cum non habeat sui ipsius liberam potestatem propter maritum, X anni currant in prescripcione. (4) Capitulum sequens: De calumpniis homicidii accusatis. CXV. Ut calumpniis malorum hominum omnis via precludatur. Consueverunt, etenim quidam2) multum 3) litigiosi calumpniose viros innocentes de crimine homicidii commissi ante multos annos querulose accusare, cuius probacio vel expurgacio propter facti vctustatem haberi non potest. Unde statuimus, ut si quis de crimine homicidii vult agere aut accusare aliquem, penam pro capite sibi cupiens vendicare et apponere, antequam tres anni elabentur a die criminis commissi, hoc in iudicium deducat, alias tribus annis elapsis petenti et agenti pro capite obstabit prescripcio et obiectus prescripcionis. 1) Na bocznym marginesie późniejsza nieco ręka z XV w. napisała: »triennalis, id est trium annorum. 2) Cod. D. I. quidem. 3) Cod. D. I. mltium.