[31] KOD. WARSZAWSKI IIgi i DZIAŁYŃSKICH Iszy. 431 (11) Capitulum CXVII (s). De eo, qui virginem rapuerit violenter et eam oppresserit. Statuimus, quod quicunque virginem, cuiuscunque status vel condicionis extiterit, sine voluntatc parentum rapuerit aut eam violenter oppresserit, vita ipsius sit in oppresse virginis gracia et amicorum eiusdem. Filia omnino sine voluntate parentum raptori consenciens vel se procurans recipi a raptore, et si eidem postmodum matrimonialiter fuerit copulata, nichilominus dotem amittit, ita, quod parentes ipsius seu amici non teneantur ad dotandum1) eandem. (12) De eodem. Quicunque vero virgini seu mulieri coniugate aut vidue in campo, silva, domo aut villa opprimendo violenciam fecerit, et virgo seu mulier violenciam oppressoris evadens, et si infra triduum ad villam viciniorem veniens seu in villa existens ad villanos clamaverit plorando seu lacrimando, narrando sibi violenciam fore illatam, et signa oppressionis in ea apparuerint manifesta, et subsequenter iuraverit, in nostra gracia amicorumque eius idem oppressor existat, et hoc si de eius clamore dicti villani fuerint protestati. Si vero virgo de oppressione aliquem accusaverit calumpniose, et in ea signa oppressionis non apparuerint, ut dictum est, extunc (is), quem accusavit, cum sex sue condicionis hominibus se expurgabit, calumpniatrix autem pena debita, cuiuscunque status vel condicionis2) (existat), procelletur. — Finis huius sexterni. (1) Hic vide capitulum CXXXII: De illis, qui incidunt. silvas, gaya etc3). [f. 2630] Statuimus eciam, quod quicunque habens cum aliquo limites trans- grediendo ligna vel utensilia inciderit, is, cuius silva fuerit, incidentem prius in securi, palio et tunica, tercio in bobus vel equis, (seu in uno equo inpi- gnorare poterit sine pena, sed si inpignoraverit aliquem in duobus bobus vel equis) unum pro se obtineat et alium bovem vel equum dimittat super fideiussoriam caucionem, et lignum in arbore, ubi inpignorat, excidere tene- atur. Si vero quis in gayo alterius furtive unam vel duas quercus inciderit, pro qualibet quercu sex scotos, si vero tres inciderit, tres fertones illi, in cuius gayo fecit, cum tribus marcis pro pena et iudicio alias tres; si tantum propagines exciderit, quatuor scotos ipsum incidentem solvere oportebit. Et idem volumus esse tenendum de quercubus silvarum seu in silvis aquaticis seu circa quaslibet aquas decurrentibus. De quercubus vero mericarum, que merica vulgariter dicitur dąbrowa, duos scotos quilibet ipsarn incidens per- solvat. Sin autem propagines seu ramos tantum exciderit, solummodo inpi- 1) Cod. VB. dotem. 2) Cod. VB. condicione. 3) Ten i 3 następne artykuły znajdują się w Cod. D. I,