KODEKS SIERAKOWSKIEGO IIgi. [2] (3) De accomodacione equi, tercium. Nicolaus deponit querelam de Mathia, quod sibi licet equum suum sanum accomodasset ad certam viain tamquam amico, tandem idem Mathias eundem equum sibi restituit || claudicantem; Mathias vero respondit [f. 10] bona fide eundem ut proprium se equitasse et servasse, nec sciret, unde talis lesura veniret. Nos ergo declaramus in tali casu, predictum equum infra duas septimanas quiete et absque aliquo labore per eundem Mathiam observandum. Qui equus (si) infra predictum tempus non convaluerit, extunc pro eodem equo, prout poterit, secum amicabiliter componere teneatur. (4) De accusatis pro homicidio, quartum. Item si plures, puta duo vel tres aut quatuor, de homicidio accusantur, licet antiquitus per iuramentum actoris omnes pena homicidii puniebantur, nos tamen huiusmodi iuramentum restringentes, statuimus, quod unus tan- tummodo per iuramentum actoris puniatur et condempnetur de homicidio1), consortes vero seu coadiutores eiusdem accusati, per probos et ydoneos testes de huiusdem homicidio seu vulneribus se teneantur2) expurgare; defi- cientes vero in purgacione penis puniantur, aut si actor voluerit contra eosdem probare, quod huiusmodi facti coadiutores fuerunt. (5) De ambegacione peccorum et suum, V. Ad evitandam quamlibet altercacionem decernimus, quod ad proximio- rem castellanum sive curiam castellanie, sive fuerit regalis sive cuiuscunque alterius iudicis, eadem iumenta || passus dampnum depellendi3) habeat [f. 2] facultatem, ita tamen, quod sub testimonio vicinorum in propria domo iu- rnentis sive peccoribus per noctem servatis 4) in crastino autem 5) ad proxi- miorem curiam castellanie predicta iumenta depellere teneatur. (6) De accusacione furti viri famosi, VI. Ut viri famosi et iuste viventes aliqua speciali prerogativa apud nos inter ceteros fideles consolentur, statuimus de nostra nostrorumque baronum voluntate, ut si quis miles aut alius nobilis vir, cui nunquam aliqua furti questio in iudicio mota fuit, et de furti crimine aut latrocinii accuselur, phas est sibi propter bonam presumpcionem habitam de ipso apud vicinos, proprii iuramenti protestacione a tali accusacione et infamacione se legittime expurgare. 1) Cod. homicidii. 2) Cod. teneant. 3) Cod. depellandi. 4) Cod. servantis. 5) Cod. aut.