[53] KODEKS OSSOLIƃSKICH IIgi. 399 (177) Capitulum de vendita hereditate. CLXXVII. Consuetudine et statuto antiquo observatur, quod vendcns hereditatem emptorem per tres annos et tres menses ab impedicione cuiuslibet est astrictus et tenetur. Sed quia multociens contingit, quod vicini illius vendite hereditatis, quorum limites eciam ipsam contangunt, infra prefatos tres annos et tres menses emptorem vexare postponunt, donec venditor et intercessor prescripcionem intercessionis non evadat, qua elapsa primo emptorem pro limitibus inquietare || non formidant, licet vendicioni presentes exti- [f. 210] terint, eapropter ammodo volumus , cum aliqua hereditas emptori per ven- ditorem ostenditur 1), vicini illius hereditatis per emptorem cum ministeriali evocentur, quod illi ostensioni intersint; qui si venire noluerint per ministe- rialem sic vocati et infra tres annos et tres menses possessori questionem pro limitibus non moverint, tunc possessor ad probacionem sue empcionis cum testibus admittatur. (178) Capitulum CLXXVIII. Et quia barones terrarum nostrarum in iudiciis colloquiorum generalium personam nostram representant, coram quibus cause hereditarie et alie ma- iores agitantur et tractantur, et sentencie per eosdem late robur optinent firmitatis, ac si in presencia nostra ferrentur 2), coram quibus eciam resigna- ciones bonorum magnorum peraguntur, que sentencie3), resignaciones et alie cause per eosdem diffinite, in speciali libro conscribuntur, unde cum maiora altius 4) ponderari debeant et diligencius et caucius observari, volumus, quod prefatus liber colloquii generalis sive acta sub clausura trium clavium am- modo observetur, quarum unam iudex, aliam subiudex, terciam vero terre- stris notarius habeant et conservant, nec liceat uni sine aliis clausuram pre- dictam apperire. Et quia ex actis predictis nonnulli litteras habere et ex- trahere tempore debito cupiunt, eapropter providendum est, quod iudex debebit per ministerialem publice, quando opus fuerit, facere proclamari, quod in tali districtu, loco et die liber sive acta ad extrahendum | litteras quascumque easque habere affectantibus exponetur. (179) Capitulum CLXXIX. De terminis5) autem particularibus, sumptibus et vexacionibus nostrorum pauperum militum compaciendo, taliter duximus providendum: quod prefati termini particulares non pluries, nisi semel infra mensem in quolibet districtu sive iurisdicione, alias poweth, habeantur, in quibus camerarii6) iudicum et 1) Cod. ostenderit. 2) Cod. ferrerentur. 3) Cod. finem. 4) Cod. alterius. 5) Cod. Decernimus. 6) Cod. cameram.