[3] KODEKS SIERAKOWSKIEGO IIIci. 3 sive (non), pena, que dicitur szyedmydzyeschacht, eidem archiepiscopo appli- cando; quod si quis turpia coram eo alicui protulerit, penam eidem archiepi- scopo, que dicitur pyątnadzyesczya, persolvat. (7) Si vero in curia nostra vel alicuius militis manicas quis detra- xerit (auris)1) periculo sit subiectus. Ubi vero coram milite quis cultellum vel gladium quis extraxerit et vulneraverit aliquem, manus sua in gracia militis consistat. Si autem vulnus non intulerit, cultello manus eius poterit penetrari. (8) Decrevimus, quod nos Kazimirus vel capitaneus noster, palatinus, iudex, subiudex vel officialis, qui dicitur woszny, hii habeant facultatem dandi ministerialem ad || citandum, ita tamen, quod qui ius habent, non [f. 3] citantur, nisi per litteras nostras vel mei capitanei, illi per litteras duntaxat citantur; sed curia nostra presente vel iudicio nostro generali existente poterit officialis (ad) mandatum nostrum vel nostri capitanei seu iudicis sine littera citare in hospicio vel in foro, quia terminus Regie Magestatis est, ut terminus colloquialis, ideo se quis minime excipere potest, cuius continetur (s) X marcis de pena concurrencia (s) ut generali colloquio. Sed extra curiam nostram vel iudicium nostrum si quis citari debuerit, non in domo militis sed apud wladarium vel scultetum edictum citatorium proponatur actore presente vel eius nuncio, ei, contra quem fuerit accusacio dirigenda, causa citacionis et per quem citatur, exposita, assignato sibi termino primo, 2-do, VIII scotos iudicio pro pena solvere teneatur et in termino tercio si non conparuerit et ab accione cedat cum pena VI marcarum, quam inPolonico scilicet gravem nuncupant2). || [f. 30] (9) Perpetuo prohibemus edicto, quod nostri familiares vel aliqui in nostra curia citati seu coram nobis vel in nostro iudicio arestati et inopi- nate inventi respondere minime tenebuntur, sed citati legitime propositis sibi accionibus coram nobis vel iudicibus nostris respondebunt, concessa eis deliberacione super propositis accionibus. (10) Preterea statuimus et edicto perpetuo observari mandamus, quod quicumque venditam possessionem infra octo annos, nolens in ea aliquid ius vendicare, in iudicium non reduxit reclamando vel hereditatem obligatam infra triginta annos non redimerit per se vel consanguineos suos, quibus hoc competit consuetudine speciali hereditatis sic vendicate vel eciam obli- gate annis predictis, quos volumus currere ab anno domini M0CCCXLVII ad (s) Dominicam Letare penes ipsos, quibus sunt vendite vel eciam obligate, perpetuo remaneat (s). (11) Statuimus, quod passus damnum per furem vel per spolium in pecoribus vel pecudibus, pecuniis vel minutis rebus infra (annum) tantum- 1) Pisarz na ten wyraz pozostawił wolne miejsce. 2) Cod. nucupaut.