[29] KODEKS SIERAKOWSKIEGO Iszy. 39 metu pene quandoque aliqui prohibentur a talibus et refrenantur, unde volu- mus, ut si quispiam linguam suam non refrenans, nobilis nobili impropera- verit, asserens eum esse filium meretricis et statim non revocat aut negat, quod dixit, neque probat eum esse talem, ut ipsum asserit, pro vituperio illius, quem sic vituperavit. racione pene solvat LX marcas grossorum, veluti si ipsum occidisset. Idem dicimus, quod si matrem eius meretricem nomi- naverit et non revocaverit nec probabit, quod asserit, in similem penam ipsum decernimus incidisse aut revocando debet dicere, id quod locutus sum, mentitus sum, sicut canis. || [f. 24] (83) De vulneribus kmethonis sanguinolentis c. LXXXVII. Ut penarum distinccio et legitima divisio habeatur, quod si kmetho vulneratur cum sanguinis effusione aut percuttitur, enormiter, de omnibus penis pro vulneribus aut percussionibus duas partes leso, terciam autem iudicio, ubi causa agitatur, dare demandamus. (84) De fratricidio capitulum LXXXVIII. Et licet lex tam novi, quam veteris eciam testamenti fratricidium et alia seva crimina graviter puniat et condempnet, tamen quidam velut hostes proprii sanguinis et honoris, legis penam minus formidantes, fratricidium committunt, sororem vel proximum occidunt, ut ex eius morte bona heredi- taria lucrentur. Volumus, itaque, ut unde lucra et bona hereditaria habere cupiant, inde dampnis affligantur aut puniantur, in quo peccaverint: omnes regnicole et nobiles regni nostri, fratres aut sorores aut ipsos consanguineos interimentes, non habentes proles aut habentes, in hereditaria succedere possessione non valebunt nec ullum possessionis accessum obtinebunt. Quin- ymo sentenciamus ipsos et ipsorum filios et privamus omni legitima talium hereditatum possessione, in quibus bonis seu hereditatibus alii consanguinei licet remociores in linea, obtinebunt successionem. Quos in aggravatione culpe ipsorum propter immanitatem criminis, omnes fratricidas, patricidas infames pronunciamus et inhabiles ad aliquos honores promovendos. (85) De percussoribus militum vel nobilium LXXXIX. In percussoribus militum et aliorum nostrorum subditorum istum in penis modum exigendis volumus observare: si miles militi aut || nobilis [f. 240] nobili, plagam dederit usque ad sanguinis effussionem, nobili, cui illata fuerit talis percussio, pena, que dicitur pyancznadzesta, per inferentem debet assi- gnari. Si autem (illi) inferatur, qui non habet ius militale, tunc marca grosso- rum pro tali vulnere, kmethoni vero pena sex scottorum per inferentem solvi debet