[3] KODEKS FLORYAƃSKI. 271 Et quia turpis est pars, que suo non congruit toto seu universo, statuimus, ut quilibet miles aut simplex sub certo vexillo erecto cum sua stacione conquiescat et ingruente necessitate belli et dimicacionis cum hostibus sciat capere certum locum pro sui vexilli defensione. Aliter volumus, quod si tales || in nostro exercitu sint inventi, per nostrum succamerarium, sub [f. 30] quo degunt, captus 1) vel captivi nobis presentari debebunt, equi vero eorum succamerario pro sua culpa applicentur. (4) De illis, qui recedunt de iudicio pre inopia et rebellione, quid dicendum. Quia victor victori tenetur satisfacere de evictione, alias prius de iudicio non recedat, nisi prius satisfaciat, in quo est condempnatus, quidam pre inopia vel rebellione de iudicio recedunt condempnati, pro debito adversario nullam satisfaccionem impendentes. Propter quod volumus, ut tales inobedien- tes de malicia ipsorum non reportantes commodum, postquam convicti2) fuerint in iudicio3), ad manus suorum adversariorum ligati trahentur vel tradantur, et si in captivitate manentes effugierint, a potestate ipsorum sunt liberi et soluti ipso facto, et omni debito, quod tenentur, preter debitum furti, quod semper condempnati solvere tenebuntur. (5) De rapinis aut pignoribus, quid sit dicendum, ut infra, se- quitur. || [f. 4] Ut (in) rapinis aut pignoribus nostrorum pauperum aliquis modus habeatur et observetur. Consueverunt autem avari iudices et eorum officiales, ut pro penis in iudicio lapsis aliquos pauperes vel nobiles impignorent, statim eorum pignora dividentes, nullam graciam cum pignorato facientes. Statuimus, ut si quis iudex, palatinus, castellanus aut4) ipsorum officiales vel alter malefactor (s), qui oprawcza dicitur, aut alius quicunque pro penis iudicialibus5) per eos latis aut aliis excessibus, aliquem nostrum terrigenam divitem vel pauperem, nobilem vel simplicem impignoraverint vel iusserint impignorari, pignora, in equis, pecudibus aut aliis substanciis quibuscunque sint recepta, non distribu- endo, distrahendo6) vel diminuendo, si fuerit7) in estivo tempore, duabus septimanis integris, si autem in hyemali, octo diebus illibata per recipientem debent observari, si iuste aut || indebite fuerint rapine in eis commisse. [f. 40] (Et si) extunc per illum aut8) per illos, quorum vel cuius sunt pignora, pro commissis penis non fuerit in illis, qui magis impignorant, sit satisfactum vel 1) Cod. captos. 2) Cod. convincti. 3) Cod. iudico. 4) Cod. autem. 5) Cod. iudicionalibus. 6) Cod. distrahando. 7) Cod. fuerint. 8) Cod. autem.