KODEKS FLORYAŃSKI. [2] ciones nunc edite 1)in colloquio generali in Wyslicza non re- spiciant preterita, sed tantum presencia et futura. Unde si quis ad iudicium citat aliquem pro hereditate pro pecunia obligata et ipsum ad iudicium evocat, et si tunc reus in termino peremptorio non parebit, actor lucrabitur nomi- natam (hereditatem), pecunia2) nichilominus reo restituta. (2) De limitibus et graniciis sequitur tam fluviorum, quam eciam et hereditatum. Crebra altercacione inter nostros subditos super ipsorum limitibus distinguendis3) graves suscitantur questiones, ex quibus (expense) augentur4) et labori nimio5) || interdum supponuntur discordantes. Et quia fluvio- [f. 20] rum alvei, ut plurimum, inter hereditates fluunt et habentur, unde si que ville aut hereditates invicem conveniunt, aliquo fluvio vel rivo mediante, ita, quod quelibet hereditas suam teneat rippam illius fluminis 6) ad ipsam protensam; et si idem fluvius ommisso suo primevo alveo suum divertat meatum sive fluxum per alia loca non ministerio hominis sed virtute propria, tunc pri- mevus 7) alveus, ubi ante fuit decursus aque, pro veris limitibus est reputandus et firmiter tenendus. Et ibidem 8) in lacu illo de utraque villa homines in- habitantes licite suas faciant piscinas. Secus autem dicimus, si fluxus fluminis, id est fluvius, a proprio motu per reparationem 9) hominis retrahatur, tunc decursus fluminis pro terminis est habendus et eviterne reputandus. [f. 3] (3) Sequitur de expedicione nobilium, ubi quilibet sub vexillo debet et tenetur locari. Ius militale. Quidam ex nostris militibus, baronibus, nobilibus, cum in castris contra hostes positi fuerint, omni abiecto rubore, cum minima10) strenui- tate communicantes 11) sub nullius vexillo de nostro exercitu se locare consue- verunt ad hunc finem, ut machinarum et propugnaculorum aut ipsius exercitus custodiam evitent12) et defensionem, quam ceteri fratres ipsorum, sub certis vexillis locati, secundum ordinem inter ipsos positum facere consueverunt. 1) Cod. edita. 2) Cod. pecuniam. 3) Cod. distinguandis. 4) Cod. agentur. 5) Cod. nimium. 6) Cod. fluvius. 7) Cod. primeus. 8) Cod. idem. 9) Cod. preperatus zamiast per reparationem. 10) Cod. nimia. 11) Późniejsza ręka z XVI w. przerobiła ten wyraz na »commitantes.« Ta sama ręka, którą łatwo odróżnić po o wiele czarniejszym atramencie, dokonała w rękopisie Floryańskim, wiele innych jeszcze poprawek, najczęściej błędnych, które zbytecznem by było wyszczególniać. 12) Cod. evitant.