[49] KODEKS BANDTKIEGO IIgi. 267 ipsorum vel in propriis negociis ordinandis, sive sint principes, sive milites, aut alterius status cuiuscunque condicionis vel status homines existant, pro se expensas in locis solitariis vi recipiant, aut aliquam vim inferant, nolentes autem vendere compelli non debeant vel artare, sed unusquisque re sua libere utatur pro libito sue voluntatis. || [f. 700] (150) De expedicione de eodem. Verum eciam quia guerrarum stfepitus ex inordinata1) milicia plus pro- prias terras quam alienas consueverunt ex rapina indebite desertare, ad succurrendum huic remedio convenit statuere, quod transeuntes ad expedi- cionem in suis propriis terris non plus pro sumptibus ipsorum et equorum recipiant, nisi moderatim pabulum aut victum, sine quo alias transitus ipsorum haberi non possit. (151) De probacione nobilitatis. Statuimus, quod si quis inculpatus fuerit, quod non haberet ius militale, idem duos seniores sue genoloye post patrem, alios duos alterius genoloye et tercios duos alterius genoloye tercie more consueto ad obtinendum suum ius militale producat. (152) De dote sororum per fratres. Eciam statuimus, si quis militum aut nobilium de hoc seculo migra- bit, habens filios vel filias, tunc fratres suas sorores maritis tradant, dote eis more consueto assignata. Si autem filios non habuerit, sed filias, tunc filiabus omnes hereditates et || possessiones cadent paterne, et si fratres [f. 71] patrueles ipsas obtinere voluerint, tunc milites secundum conscienciam ipso- rum predictas hereditates taxabunt, et a die taxacionis iam dicti fratres pa- trueles sororibus infra annum parata pecunia, secundum quod fuerit taxata, persolvere tenebuntur; et si in spacio unius anni neglexerint solvere, tunc filie hereditates perpetuo possidebunt. (153) De terminis magni debiti. Cum in gravi debito rixe plerumque, utpote sexaginta, CCC aut plu- rioribus pecuniis suscitantur, tantum debitum brevi tempore provideri et inopinate ac subito solvi non potest, ex gracia statuimus, ut XVIII septi- manis terminus inclusivus observetur de solvendo; pro primo termino sex septimane, pro reliquo alie sex septimane, pro tercio tercie sex et ultime sex septimane. Hunc eciam terminum, dum quis extra (terram) sit et citatur, pro termino peremptorio eidem ad iudicium se sistendi2) declaramus; alias iudex ad diffinitivam procedat (sentenciam), huiusmodi contumacia citati (non) obstante. 1) Cod. moderancia 2) Cod. sistenti.