[3] KODEKS BANDTKIEGO IIgi. 221 decrevimus predictorum iudiciorum seu causarum decidere et evellere varie- tatem, volentes et statuentes, quod deinceps perpetuis temporibus iuxta in- frascripta dumtaxat statuta omnes et singuli iudices terrarum nostrarum te- neantur et debeant iudicare ac eadem statuta districte et firmiter observare. (1) De constitucionibus capitulum. Cum omnes constitucioncs et statuta imponuntur rebus et negociis fu- turis et non || preteritis, volumus, ut constituciones nostre omnes, [f. 210] nunc in colloquio generali in Wislicia edite, non respiciant pre- terita, sed tantummodo presencia et futura. (2) De reo et adversario. Unde si quis citat ad iudicium aliquem pro hereditate pro pecunia obligata et ipsum ad iudicium evocat, extunc si reus in termino peremptorio non parebit, a[ctor lucrabitur] nominatam her[editatam, pecunia reo nich]ilomi- nus restituta. (3) De graniciis flumine relictis. Crebra altricacione inter nostros subditos super limitibus in heredita- tibus ipsorum distinguendis, graves questiones suscitantur, ex quibus expense augentur et labori 1) nimio interdum supponuntur discordantes, eo, quia alvei fluviorum, ut plurimum, inter hereditates profluunt et habentur, unde si que ville aut hereditates invicem conveniunt aliquo flumine mediante vel rivulo, ita, quod quelibet hereditas suam rippam teneat illius fluminis, si ommisso primo alveo diverterit suum meatum sive defluxum per alia loca non ministerio hominis sed virtute propria, tunc primus alveus, qui ante fuit recursus aque, pro veris limitibus est reputandus, et ibidem in lacu illo de utraque villa ho- mines || inhabitantes faciant licite suas [piscaturas]. Secus autem di- [f. 22] cimus, si fluxus fluminis a proprio meatu per reparacionem hominis retra- hatur, tamen etenim decursus fluminis antiqui pro terminis semper est ha- bendus. (4) Quilibet sub suo vexillo se collocet. Ius militale. Quidam ex nostris militibus cum in castris contra hostes positi fuerint, abiecto omni rubore cum minima2) strenuitate communicantes, sub nullius vexillo de nostro exercitu se 3) locare consueverunt, ad hunc finem, ut machinarum et propugnaculorum aut ipsius exercitus custodiam 4) evitent et in(s) defensionem, quam ceteri fratres ipsorum sub ceftis vexillis locati5), 1) Cod. labore. 2) Cod. nimia. 3) Cod. seu. 4) Cod. custodiant. 5) Cod. locari,