[61] KODEKS BANDTKIEGO Iszy. 217 (138) LVI. De kmethonibus fugitivis. Preterea declarando statuimus, quod cum a nobis sive a quocunque alio domino nobis subiecto kmetho effugerit absque culpa sui domini, idem fugiens nullum 1) ius acquirit tamdiu, quamdiu domino suo de mansione sua non constabit. Secus si de mansione suo domino constiterit et infra annum ipsum iure non pecierit et tunc post annum repetere voluerit, iure suo (sibi) hoc facere licebit. Qui si profugus propter austeritatem seu ran- corem sui domini redire eciam iure convictus noluerit, extunc decernimus, quod idem fugitivus domino suo tres marcas pro pena et censum annualem ex integro, quem solvebat, solvere tenebitur et propter hoc a domino suo liberabitur fugitivus antedictus. Hoc tamen in iure terrestri Theutunico (s) volumus intelligi. Quando vero in iure Theutunico kmetho residebit, idem fugere seu recedere nequeat, nisi hereditate vendita vel loco sui kmethonem eque divitem collocet, aut agris in toto extirpatis et seminibus yemalibus et estivalibus seminatis domino resignando recedere poterit, quo placebit etc. (139) LVII. Porro cum Iudaice pravitatis intencio super hoc versatur, ut Christianos non tantum in fide, quantum eciam in diviciarum depressione semper deprimet et evellet, convenit statuere, ut nullus Iudeus amplius alicui Christiano in regno Polonie nostro amodo constituto suas pecunias || [f. 30] super litteras obligacionis prestet aut mutuet2), sed tantum ad pignus3) sufficiens prestare valeat secundum consuetudinem antiquitus observatam 4). Et sic est finis completus. Ihesus Christus Mafia sunt nomina pya etc. 1) Cod. nullius. 2) Cod. prestent aut mutuent. 3) Cztery ostatnie wyrazy w kod. dwukrotnie wypisane. 4) Cod. reservatam. Archiwum Komisyi prawniczej. T. IV. 28