XIII. Kod.Sier.III.(Sierakowskiego IIIci;- Sieracov. III), Ihesus Maria. Statuta Maioris Polonie in Pyotrkow. [f. 1.] Nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie, cupientes, ut subiecti nostri in regno nostro degentes presertim in terra Polonie, cuiuscunque status vel condicionis existant, honeste vivant, alterutrum non ledant1), ius unicuique tribuatur, de consilio in Christo patris venerabilis domini Iaroslai sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi ac ac (s) prelatorum necnon palatinorum, ceterorum baronum et nobilium nostrorum de terra Polonie ad perpetuam rei memoriam statuta edidimus infrascripta, volentes, ut ipsa statuta in pre- dicta terra Polonie a quibuslibet observarentur, sicut nostram indignacionem et penas contentas in illis cupiunt evitare. Requiritur enim plerumque au- dacia perversorum, ut. non 2) sola simus3) delictorum exhibicione contenti, sed penam eciam imponimus. (1) Quoniam dum vultus noster ab hiis personis, ex quibus constat iudi- cium, contemplatur, iudex se offert iusticiam ad reddendum prompciorem et abstinebunt a calumpniis || litigantes, proinde statuimus, quod nostra [f. 10] Regia Magestate (terram) Kalischiensem et Poznaniensem intrante, iudex statim ad nostram curiam Kalischiensem sive Poznaniensem intrare tenebitur et iudicio presidere cognoscendo de omnibus causis hereditariis eciam in pre- sencia nostra vel preter nos vel nostro speciali de mandato, alioquin nobis extra terram existentibus, generalis prout actenus observacio extitit, teneatur. 1) Cod. ledat. 2) Cod. nisi. 3) Cod. summis. Archiwum Komisyi prawniczej T. IV. 1