KODEKS SIERAKOWSKIEGO I szy. [2] (1) De constitucionibus et statutis c(apitulum) primum. Cum omnes constituciones et statuta legem imponant rebus et negociis presentibus ac futuris et non preteritis, volumus, ut omnes nostre constitu- ciones, edite nunc in colloquio generali in Wysliczia, non respiciant preterita, sed tantum presencia et futura. Unde si quis ad iudicium citat aliquem pro hereditate pro pecunia obligata et ipsum ad iudicium evocat, et si tunc reus in termino peremptorio non parebit, actor lucrabitur nominatam pe- cuniam aut hereditatem, pecunia nichilominus reo restituta. (2) De limitibus et graniciebus tam fluviorum quam heredita- tum c. II. Crebra altricacione inter nostros subditos super limitibus ipsorum di- stinguendis graves suscitantur questiones, ex quibus augentur expense et labori nimio interdum supponuntur discordantes. Et quia fluviorum alvei, ut plurimum, inter bereditates fluunt et habentur, unde si que ville aut heredi- tates invicem conveniunt, aliquo fluvio vel rivo medianie, ita, quod quelibet hereditas suam teneat ripam illius fluminis, ad ipsam protensam, et si idem fluvius obmisso primevo alveo suum diverterit meatum seu defluxum per alia loca non ministerio hominis sed virtute propria, tunc primevus alveus, ubi ante fuit decursus || aque, pro veris limitibus est reputandus, et ibidem 1) [f. 2] de lacu illo de utraque villa homines inhabitantes licite suas faciant piscatu- ras. Secus autem dicimus, si fluxus fluminis a proprio meatu per reparacio- nem hominis retrahatur, tunc decursus fluminis pro terminis semper est habendus. Casus summarius2): Hereditates invicem confluentes aliquo fluvio mediante concurrentes, si idem fluvius obmisso primevo cursu aliunde se divertit, primus meatus pro limitibus est habendus. (3) Quod quilibet in expedicione sub vexillo suo tenetur se lo- care c. III. Ius militale. Quidam ex nostris baronibus, nobilibus cum in castris contra hostes positi fuerint, omni abiecto rubore cum minima3) strenuitate com- municantes, sub nullius vexillo de nostro exercitu se locare consueverint, ad hunc finem, ut machinarum et propugnaculorum aut ipsius exercitus custodiam evitent et defensionem, quam ceteri fratres ipsorum sub certis vexillis locati, secundum ordinem inter ipsos (positum) facere consueverunt. Et quia turpis est pars, que suo non congruit toto, statuimus, ut quilibet miles aut simplex sub certo vexillo erecto cum sua stacione conquiescat et, ingruente necessitate belli et dimicacionis cum hostibus, sciat capere locum certum || [f. 20] 1) Cod. idem. 2) Wyraz ten napisany został minią na marginesie obok wyrazu »casus«. 3) Cod. nimia.