(41) KODEKS OSSOLINSKICII Iszy. 95 lentes itaque huic periculo de remedio oportuno providere, statuimus, ut ff. 56] quocienscunque ad expedicionem per terras nostras sit progressio, nullus stacionem faciat in villa, sed in campo, nec rapinas in equis, pecudibus, pecoribus seu in aliis rebus committat, sed solum pabulum moderate tamen 1) recipiat pro suis equis, et staciones faciat 2) de lignis in silvis, gagiis aut rubetis incisis et receptis, ut 3) ex hoc edificia villarum intacta consistant. (Si quis) veluti temerarius huius statuti violator contrarium fecerit, domino illius (ville), aut cui dampnum est illatum , dampnum resarciat 4) iuxta suum sacramentum super ablatis prestitum, cum pena, (que pentnadzesce dicitur, ad hoc apposita, et nichilominus alia similis pena) 5) in violacione statuti 6) | pro nobis cedet 7). (106) De ministerialibus ad occisum in villa vocatis. Consuetudine iniquissima ministerialium observatum exstitit, quod dum (ad) aliquem in via 8) occisum vocabantur, ipsum vestibus, in quibus fuerat occisus, iure ipsorum, quod ipsi nominant krawne (s) exspoliabant 9). Unde cum afflictis non sit addenda affliccio, eisdem ministerialibus prohybemus de cetero quoslibet occisos spoliare seu exuere, sed tantummodo unico grosso contententur, quem decrevimus eis dandum pro labore per eum, qui ad aliquem occisum procuraverit eos evocari, donec de eodem homicidio questio (to)taliter fuerit diffinita 10). 1) Cod. cum. 2) Cod. faciant. 3) Cod. et. 4) Cod. reservat. 5) Cały ten ustęp w rękopisie opuszczony. 6) Cod. statu. 7) Cod. cadet. 8) Cod. una. 9) Cod. exspoliabantur. 10) Dwa ostatnie wiersze na drugiej kolumnie f. 56 oraz cale f. 560 niezapisane.