II. Kod. Os. I. (Ossolinskich Iszy). Prologus. Incipit liber iuris Polonici et ordo eius, qui asservatur [f. 27J per omnes provincias Polonie; capitulum primum. Non debet reprehensibile nec mirum iudicari, si secundum temporum varietatem 1) consuetudines et facta humana varientur, cum cuilibet non sufficiat virium fortitudine pollere vel armorum pulcritudine esse ornatum, si moribus et factis non fuerit decoratus. Et ob hoc nos Kazimirus dei gracia rex Polonie, una cum baronibus nostris nutu et voluntate dei considerantes, quod iuxta temporum antiquitatem in terris dominio nostro subiectis, plereque cause in iudiciis non uniformiter sed secundum animorum diversitatem, quamvis super uno et eodem facto varie et diversimode deciduntur 2) et diffiniuntur, ex qua varietate questiones seu cause plerumque post j multiplices vexaciones remanent quodammodo immortales vel immemoriales; quapropter (ad laudem) omnipotentis dei, beate virginis Marie tociusque curie celestis et ad profectum, commodum et utilitatem nostrorum subditorum, decrevimus predictorum iudiciorum seu causarum decidere et evellere varietatem, volentes et statuentes, quod deinceps perpetuis temporibus iuxta infra scripta dumtaxatque (s) statuta omnes et singuli iudices terrarum nostrarum debeant et teneantur iudicare et eadem. statuta districte et firmiter observare. (1) Capitulum primum. Plerumque fit 3), quod aliqui propter causas consanguineorum vel famulorum suorum ad iudicia venientes, per strepitum et inportunam ipsorum audaciam sentenciam sive victoriam causarum consueverunt reportare; unde super hoc providere volentes, statuimus, quod quisquam, cuiuscunque condi- 1) Cod. varietate. 2) Cod. dicidentur. 3) Cod. sic.