[107] KOD. DZIAŁYŃSKICH IIgi i PUŁAWSKl Iszy 549 eis assignata more consueto. Si autem filios non habuerit 1) sed filias, tunc filiabus omnes hereditates et possessiones cadent paterne. Et si fratres patrueles ipsas hereditates obtinere voluerint, tunc milites iuxta conscienciam eorum dictas hereditates taxabunt et ad rem taxacionis iam dicti fratres patrueles sororibus 2) infra annum paratam pecuniam, secundum quod fuerint taxate, persolvere tenebuntur. Et si in spacio unius anni solvere neglexerint, tunc filie hereditates perpetuo tenebunt etc3). Finis adest operis, mercedem posco laboris. Finita sunt ista statuta feria quinta ante festum Agnetis per manus Nicolai de Oborniky sub anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo. (d. 19 Ianuarii 1441) 4) (210) De kmethonibus fugitivis priori domino restituendis et de casibus, in quibus licet kmethoni fugere a domino sine pena 5). Preterea statuimus declarando, quod sive a nobis sive a quocunque alio domino nobis subiecto kmetho noctis tempore recesserit fugitive et res in domo suas dimiserit fugiendo, dominus pro se potestatem habeat retinendi, et insuper dominus, qui hunc kmethonem acceptaverit fugitivum, priori domino, a quo fugit, penam, que XV dicitur, solvere teneatur kmethonem restituendo cum rebus omnibus, quas attulit ad eundem; et hoc ubi nulla culpa precedente domini, de quibus infra summittitur, fugerit ab eodem. Culpe vero, in quibus sit licitum fugere kmethoni a domino sunt iste: Quando dominus propter suum excommunicatur debitum, et ob hoc kmethones puniuntur in ecclesiastica sepultura. Item quando dominus ville in quocunque loco suam oppresserit villanam violenter, nam postquam de hoc constabit, nedum parentes oppresse, verum eciam omnes villani, ubi hoc factum extiterit, hora quacunque recedendi liberam habeant facultatem, nec oppressor huiusmodi seu ville dominus ipsos retinere audeat seu in aliquo molestare. Idem liceat eis facere, cum ob culpam sui domini pignora fuerint recepta eisdem, quod absque impedimento quolibet possint fugere ab eodem. Premissis vero culpis cessantibus nequaquam kmetho recedat a domino suo, nisi bona domo relicta et curia recenter septa et solum in Nativitate8) Domini iuxta consuetudinem actenus observatam. Et si ante seu 1) Cod. P. I. habuerint. 2) W Cod. P. I. wyrazu tego niema 3) Cod. P. I. etc. Et sic finis. 4) Cod. P. I. Expliciunt statuta serenissimi principis regis Kazimiri pye memorie, et in- super eciam serenissimi principis Wladislai regis Polonie necnon ducis Litwanie felicis recorda- cionis. Et sunt finita anno Domini Millesimo quadragesimo (s) quinquagesimo II. Laus Cristo detur, quia libri finis habetur etc. 5) Artykul ten znajduje się tylko w Cod. P. I. p. 900. Pisarz zostawił dwie bezpośrednio następujące strony próżne, może w myśli, ze przyjdzie mu dalsze jeszcze jakie artykuty zamieścić. 6) Cod. P. I. necessitate.