[53] KODEKS KROLEWIECKI. 53 (151) De expedicione 1) rubrica. Verum quia guerrarum strepitus ex inordinata milicia plus proprias [| terras, quam alienas consueverunt ex rapina indebite deser- [f. 47] tare, ad succurrendum huic remedio convenit statuere, quod transeuntes ad expedicionem in suis propriis (terris), non plus pro sumptibus ipsorum et equorum recipiant, nisi moderatum pabulum aut victum ipsorum, sine quo transitus alias haberi non posset. (152) De iure militum. Statuimus, quod si quis inculpatus fuerit, quod (non) haberet ius militale, idem duos seniores sue genoloye 2) et duos tercie genoloye bonos producat more consueto ad optinendum suum ius militale. (153) De possessionibus post obitum patris et matris, Eciam statuimus, si quis | militum aut nobilium de hoc seculo migrabit habens filios et filias, tunc fratres suas sorores maritis tradent, dote eis assignata more consueto. Si autem filios non habuerit sed filias, tunc filiabus omnes hereditates et possessiones cadent paterne. Et si fratres patrueles ipsas hereditates optinere voluerint, tunc milites iuxta consciencias eorum predictas hereditates taxabunt et a die 3) taxacionis iam dicti fratres patrueles sororibus infra annum parata pecunia, secundum quod fuerint taxate, persolvere tenebuntur. Et si in spacio unius anni solvere neglexerint, [f. 47 0] tunc filie hereditates predictas optinebunt. 1) Cod. expendicione. 2) Tu pisarz opuścił: »alios duos alterius genoloye«, 3) Cod. ad rem.