KODEKS KROLEWIECKI. [52] cunie quantitatem ad aliquem civem vel ad alium quemcunque, cuiuscunque status et condicionis existat, illo non solvente in termino adveniente, fideiussor propter hoc non deberet ad hospicium in obstagium subintrare | aut aliqua dampna facere non solventis 1) (in) destruccionem; sed si est parvum debitum, detur eius pignus et distrahatur; si autem magnum, possessio debitoris pro valore debiti per fideiussorem apprehendatur illi, cui debitum 2) dare tenetur. (148) De taxillis et lusoribus. Sed quia ludus taxillorum multos iustos et alios probos depauperat et dehonestat, pro remedio huius periculi statuto debet teneri, quod ludus taxillorum pro parata pecunia exerceatur, et non ludant 3) ad prestandum, sicut facere hoc4) consueverunt. Namque plurimum homines provocati in ludo et malentes ulcisci contra vincentes, ludunt ultra substanciam [f. 460] ipsorum, quia facilitas scripture ipsius 5) ludi non eos gravat tantum, quantum parate pecunie amissio ipsos gravasset. (149) Quod iudeus non debet concedere pecuniam super privilegia. Porro cum iudayca pravitas (et) intencio semper in hoc versatur, ut christianos non6) tantum in fide, quantum eciam in diviciarum depressione semper deprimat 7) et avellat, convenit statuere, ut nullus iudeus amplius alicui christiano, in regno nostro ammodo constituto, suas pecunias super litteras obligacionis prestet aut mutuetur, sed tantum ad pignus sufficiens prestare valeat 8) secundum consuetudinem antiquitus observatam. (150) De violencia (a) transeuntibus per viam. Item cum omnibus violencia sit ab omnibus iuribus9) prohibita, exigit regie maiestati prohibere, ue transeuntes per viam ad dominos ipsorum vel in propriis rebus, negociis ordinandis, sive sunt principes, milites aut alterius status, cuiuscunque homines condicionis existant, pro se expensas aut pabula equorum in villis, tabernis aut locis solitariis vi recipiant aut aliquam vim volentibus 10) vendere aut a vendicione se retrahentibus, sed unus quisque re sua libere utatur pro libito sue voluntatis. 1) Cod. solventur. 2) Wyraz ten dwukrotnie powtórzony, 3) Cod. ludat. 4) Cod. habet. 5) Cod. ipsum. 6) Cod. nisi. 7) Cod. depriraet. 8) Pisarz przedtem napisał »voluerit«, ale wyraz ten przekreślił. 9) Cod. iuris. 10) Cod. volentes.