KODEKS PETERSBURSKI II. [12] accrescentem ammittere debent et tantum de principali usura infra predictum tempus ante ea sint contenti. Capitulum LXXX. De quercu incisa sine domini voluntate. [f. 8] Quidam de ipsorum et infra. Incidens quercum alienam penam sex marcarum (exolvat), in cuius dominio 1) est incisa. Capitulum LXXXI. De eo, qui frumenta de nocte furatur aliena. Et licet et infra. De nocte recipiens frumenta alterius, si per defensorem vulneratus fuerit vel occisus, penam non incidat. Defensorem vero si vulneraverit vel occiderit, frumentorum defensori leso vulnera vel pue- ris caput solvere sit astrictus. Capitulum LXXXII. De eo, cum nobilis nobili improperaverit. Cum omnis et infra. Si nobilis nobili improperaverit, ipsum filium meretricis asserendo, et non revocat neque negat, sexaginta marcas 2) veluti ipsum occidisset, noverit se incursurum. Capitulum LXXXIII. De revocacione malorum verborum. Idem dicimus et infra. Revocando debebit dicere, id quod sum locutus, mentitus sum sicut canis. Capitulum LXXXIIII. De eo, cum nobilis nobili plagam inflixerit. In percussionibus et infra. Si nobilis nobilt plagam inflixerit vel intulerit ad sanguinis offensionem, pena pyancza per inferentem debet assignari sibi. Capitulum LXXXIIIII. De wlneribus kmethonis. Ut penarum et infra. Pro vulneribus kmethonis aut enormi percussione due partes leso et tercia iudicio, ubi causa agitatur, debent assignari. Capitulum LXXXVI. De fratricidio commisso occasione hereditatis obtinende. Et licet lex et infra. Fratricidium committens aut proximum occidens, in hereditatem ipsius succedere non debet. Capitulum LXXXVII. De kmethone et plantacionibus. I| [f. 8°] Statuimus et infra. Kmetho plantans vel pomerium faciens, medietatem in terra, cum recedit, de surculis seu plantacionibus dimittere tenetur sub pena pyancza 1) Cod. domino. 2) Cod. marcarum.