KODEKS PETERSBURSKI I. [2] edite nunc in colloquio generali in Wislicia, non respiciant (preterita), sed tantummodo presencia et futura. Unde si quis citat ad iudicium aliquem pro hereditate in pecunia obligata et ipsum ad iudicium evocat, extunc, si reus in termino peremptorio non parebit 1), actor lucrabitur prenominatam hereditatem, pecunia reo nichilominus restituta. (2) De constitucionibus 2). Crebra altercacione 3) propter nostros subditos super limitibus in hereditatibus ipsorum distinguendis, graves questiones suscitantur, ex quibus expense augentur et labori nimio interdum subponuntur discordantes. Et quia alvei fluviorum, ut 4) plurimum, inter hereditates profluunt et habentur, unde si que ville aut hereditates invicem conveniunt aliquo flumine vel rivulo mediante, ita, quod quelibet hereditas suam ripam teneat illius fluminis, ad ipsam protensam; quod si idem fluvius obmisso primevo alveo diverterit suum meatum sive defluxum per alia loca non ministerio hominis sed virtute propria, tunc primus alveus, ubi ante fuit decursus aque, pro veris limitibus est reputandus, et ibidem in lacu illo de utraque villa homines inhabitantes faciant suas licite piscaturas. (3) De constitucionibus. Ius militale. — Quidam ex nostris nobilibus, cum in castris contra hostes positi fuerint, abiecto omni rubore cum minima 5) strenuitate commitantes, sub nullius vexillo de nostro exercitu se locare consueverunt, ad hunc finem, ut machinarum, propugnaculorum aut ipsius exereitus custodiam evitarent 6) et defensionem, quam ceteri homines fratres ipsorum, sub certis vexillis locati, secundum ordinem inter ipsos positum facere consueverunt. Et quia turpis est pars, que suo non congruit universo, statuimus, ut quilibet miles aut simplex sub certo vexillo erecto cum sua stacione conquiescat, ut ingruente necessitate belli et dimicacionis 7) cum hostibus sciat capere locum certum pro sui vexilli defensione. Aliter volumus, quod si tales amplius in nostro exercitu fuerint inventi, per subcamerarium, sub quo degunt, captivus vel captivi nobis debebunt presentari; equi vero eorum eidem subcamerario pro ipsa culpa applicentur. 1) Pisarz pierwotnie napisał: »pareat«, ale zaraz wyraz ten podkropkowal i obok niego zamieścił: » parebit.« 2) Cod. distinccionibus. 3) Cod. alteracione. 4) Cod. et. 5) Cod. nimia. 6) Cod. eviterit. 7) Cod. dimieatoris.