188 KODEKS JAGIELLOŃSKI. [10] contumacia | punienda ministerialis cum duobus famulis iudicis ad villam accedens, sicut alias premissum est, cum dominus ville tantum culpabilis fuerit, in duobus bobus dumptaxat pingneretur; si tantum kmethones extiterint culpabiles et citati contumaces, quilibet eorum tantum in uno boue inpingneretur. Et idem decrevimus pro secunda contumacia faciendum et observandum. Si autem tercio fuerint dominus una cum villanis contumaces, decrevimus, quod contumax causam, pro qua dinoscitur esse citatus, perdat et ab ea cadat per sentenciam iudicantis: declarantes, quod dicti boues pignerati per ipsos iudices in estate duabus septimanis, in yeme octo diebus absque aliqua contradicione seu destruccione observentur; volentes et decernentes, quod dicti boues pigneratici, sive pena cuiuslibet contumacie, tantummodo nobis et iudici applicentur. Decrevimus et statuimus, quod (si) predicto mini. steriali deputato per iudicem ad eandem inpigneracionem cum familia (non) permittatur pignerari iuxta premissam limitacionem, vel si ipsa pingnera habita per eosdem dominum aut villanos in villa vel ante villam seu in via recipiantur violenter, dolum et rebellionem eorum puniendo volumus, quod penam, que vulgariter dicitur pancznadzcscza, iidem rebelles nobis et iudici solvere teneantur eadem pingnera . .. 1) 1) Końca niniejszego artykułu brak.