V. Kod. Jag. (Jagiellonski; — Iagellonicus). Statuta domini Regis Kazimiri. [p. 413] Hic dominus Rex reprobat sensus illorum, qui antiquitus absque firmi tudine libri iuris temere erroneeque, inefficaciter et inconstanter iudicaverunt causam vel causas, quilibet secundum caput suum, non unanimiter et uniformiter, sed diversis racionibus, animis et sensibus in non modicum animarum eorum detrimentum. Cum autem scriptura dicat: »recte iudicate filii hominum et nolite iudicare, ut non iudicemini, dominus ergo Rex felicis memorie, ne de cetero tales iudices non previdentes futura in omnia, tanquam cecus in foveam incaute incidant: quod si cecus cecum ducit in foveam ductor etc. et ne eciam peramplius tales iudices insidiando pauperi, rapiendo et attrahendo eum essent in manicis ferreis, ut taciant iudicium efficax et conscriplum, tanquam bonus et fidelis pastor gregi suo bene, effective et constanter, divina ad hoc sibi influente, inspirante et inflante gracia, et ob iusticiam, veritatem et profectum omnium Polonie regnicolarum hunc librum iuris salubrem fecit, edidit, statuit, disposuit, ordinavit et conscripsit perpetuo duraturum. Hic dominus Rex reprobat sensus illorum, qui antiquitus (s). | Non debet reprehensibile nec mirum iudicari, si secundum temporum varietatem, consuetudines et facta humana varientur, cum cuilibet virorum non sufficiat fortitudine pollere vel armorum pulcritudine (esse) ornatum, si moribus et factis non fuerit decoratus. Et ob hoc nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie, una cum baronibus nostris nutu et voluntate Dei considerantes, quod