[23] KODEKS BANDTKIEGO IV. 17 (55) De penis. Idem dicimus, si matrem eius meretricem nominavit et non revocavit, nec probavit, quod asseruit, in similem penam ipsum decrevimus incidisse; revocando autem debet dicere: id quod dixi, sum mentitus sicut canis. (56) De penis. In percussionibus militum et aliorum nostrorum subditorum istum modum in penis exigendis volumus observari: si miles militi aut nobilis nobili plagam dederit absque sanguinis effusione, nobili, cui illata est talis percussio, pena, que dicitur penthnadzyeszcsye, per inferentem debebit assignari. Si autem illi inferatur, qui non habet ius militale, tunc marca grossorum pro tali vulnere, kmethoni vero pena szesczgrzywyen, per percucientem debet solvi. (57) De divisione penarum. Ut penarum distinccio et legittima divisio habeatur. Quod si [p. 67] kmetho vulneratur cum sanguinis effusione, aut percutitur enormiter, de omnibus penis pro vulneribus aut percussionibus sentenciatis, duas partes leso, terciam autem iudicio, ubi causa agitatur, assignari demandamus. (58) De penis. Et licet lex tam novi, quam veteris testamenti, fratricidium et alia seva crimina graviter puniat seu dampnet, tamen cum (s) quidam velut hostes proprii sanguinis et honoris, legis penam minus formidantes, fratricidium committunt, sororem vel proximum occidunt, ut ex eius morte bona hereditaria lucrentur. Volumus itaque, ut unde lucra habere concupierunt, inde dampnis affligantur, et puniantur, in quo peccaverunt: omnes regnicole et nobiles nostri regni fratres, sorores aut proprios consanguineos interimentes, non habentes proles vel habentes, in hereditaria successione nullum accessum obtinebunt; quinymo [ sentenciamus ipsos et ipsorum filios [p. 68] privamus omni legitima talium hereditatum porcione; in quibus bonis sive hereditatibus alii consanguinei, licet remociores in linea, obtinent successionem. Quos in aggravacionem culpe ipsorum propter inhumanitatem criminis omnes fratricidas et patricidas infames pronunciamus et inhabiles ad aliquos honores promovendos. (59) De empcione et vendicione. Cum officium scultetorum semper servile existat, et ad nutum dominorum suorum stare et facere iure teneatur, indecens est, ut maiores aut Archiwum Komisyi prawniczej T. II. 23