STATUT ZIEMI RUSKIEJ libere ac omni sine solucione sollarii mittere econtra tenentur, et hoc si per spacium anni manserint. 3-us. Quia quilibet pop ruthenicalis solvens recessionales sexagenam vadat, quo vult, et, si placet, eciam expedicionales tenetur solvere. 4-us articulus. Quia quilibet kmetho et inquilinus, quicünque agrum coluerit aut prata falcastraret, de villa non alio tempore debet recedere nisi tempore Nativitatis- Christi et debet se abindicare duabus septimanis ante Nativitatem Christi aput (s) dominum ville, in qua moratur, et duabus septimanis post Nativita- tem Christi sua bona debet reducere in locum sue mansionis. Articulus quintus. Quia quilibet nobilis Ruthenus more polonico, sicut ceteri Poloni, iurare debet ad crucem. . 7 articulus. Quia Valachi antiquo modo debent recedere solvendo recessionales. 8articulus. Quia quilibet nobilis Ruthmenicus (s)in testimonium nobilem Polonum pro- bonis hereditariis producere potest aut honorem suum expiare et e converso Polonus Ruthenum. Articulus nonus. Quia quilibet kmetho, dum de villa recedere voluerit, pro edificiis per ipsum destructis debet alienos homines duos ponere in caucionem fideiusso- riam, quod illa tenetur reformare, pro quibus per heredem fuerit inculpatus, tarn sepes, quam alia consimilia. Articulus decimus. Nullus terrigena hominem Ruthenum de ceteroa ad civitatem in mit- tere ius tehutenicum (s), demptis villis iuris teuthenict, ad quas mittere tenetur. Articulus undecimus. Posito quod aliquis heres a suis hominibus labores nollet habere, ut la- bores ipsis parceret tali racione, quod melius villam suam locaret, talis si fue- rit cum testimonio raptusb, solvat tres marcas pro pena iudicio et nullus vici- nus per decursum tocius anni hominem sub ipsum mittere tenetur. Articulus duodecimus. Possito (s) quod aliquis homo a suo domino sub alium dominum fugeretr tunc ille terrigena, apud quem huiusmodi fugitivus arestatus, in proprium mit- tere tenetur absque omni contradiccione domino principali; sin autem hoc non fecerit, extunc dum per ipsum fuerit citatus, in primo termino iuri parere 1. a Tak wyraźnie, zapewne powinno być: debet. b zamiast: victus.