1730 202 202. Halicz, 14, 15 i 16 grudnia 1730. Protestacye ziemian halickich przeciwko elekcyi podkomorzego. 1. Actum in castro Haliciensi feria quinta in crastino festi s. Luciae Virginis et Martyris anno Domini 1730. Inducenda erat hoc loco manifestatio generosi Basilii Drohomirecki de nullitate laudi electionis mfci. succamerarii per litteras universales in termino hodierno incidentis ex rationibus in copia expressis facta, cuius quidem manifestationis latior copia dari debuit, verum quoniam in triduo ut iuris et moris est ad acticandum non est porrecta, ideo ex parte gsi. actorum loci praesentis notarii de diligentia in suscipienda, renitentia vero manifestantis in porrigenda eadem copia manifestatum est. 2. Actum in castro Haliciensi feria sexta post festum s. Luciae Virginis et Martyris proxima anno Domini 1730. Inducenda erat hoc loco manifestatio generosi Georgii Drohomi­recki suo et generosi Basilii Drohomirecki patrui sui nomine idque in eo, quod prout manifestans citra cum generoso patruo suo die hesterna existens superinductus manifestationem acsi de nullitate consultationis et laudi electionis mfci. succamerarii fecerit, cum autem eadem mani­festatio in detrimentum terrae et impedimentum magni commodi terrae processerit, perinde sponte et libere recedendo ab eadem manifestatione, cassando et annihilando eandem et non impediendo anteriores consultationes facta, cuius quidem manifestationis latior copia dari debuit [etc. u. s.]. 3. Inducenda erat hoc loco manifestatio generosi Basilii Drohomirecki idque in eo, quod manifestans prout die hesterna manifestationem de nullitate laudi electionis mfci. succamerarii fecerit, ita ad praesens advertens esse in detrimentum terrae praesentis et impedimentum magni commodi terrae eiusdem, proinde sponte et libere recedendo ab eadem manifestatione cassando et annihilando nec quoque impediendo ulteriores consultationes facta, cuius quidem manifes­tationis [etc. u. s.]. 4. Actum in castro Haliciensi Sabbatho post festum s. Luciae Virginis et Martyris proximo anno Domini 1730. Inducenda erat hoc loco manifestatio generosorum Antonii Sobierzanski et Eliae Łozinski, magnifici Francisci Łuszczowski, vexilliferi Trembovliensis plenipotentum nomine et ex parte eiusdem mfci. principalis sui idque de nullitate electionis mfci. succamerarii, ex eo, quod private nec in loco consultationum solito post disruptionem comitiolarum nec subsecutam electionem mareschalci sit subsecuta nobilesque inpertinenter ad subscriptionem suam superinducti et aliis rationibus in copia expressis facta, cuius quidem [etc. u. s.]1. 5. Ad officium et acta praesentia castrensia capitanealia Haliciensia personaliter veniens mfcus. Petrus de Grobie Potępski dapifer Lublinensis suo et totius nobilitatis terrae Haliciensis nomine solenniter coram eodem officio et actis in et contra mfcos. et gsos. Rafaelem Ratowski dapiferum Czerniechoviensem, Stephanum Krzywicki thesaurarium Zydaczouiensem, Ioannem seu alterius nominis Wrzescz, Ioannem Ostrowski thesaurarium Sanocensem caeterosque in testimonio infrascripto specificatos questus et manifestatus est, quia illi postquam die nuperna vigore literarum universalium ab illustri mfco. Jabłonowski palatino et generali Russiae pro eligendo mfco. succamerario terrae praesentis Haliciensis emanatarum huc Haliciam in locum consultationum solitum convenerint, licet quidem eaedem comitiolae de praemissis literis univer- 1 Podobne manifestacye pod tą samą datą złożyli nadto: Marcin Oborski, Mikołaj Wirzchowski, Sta­nisław Niewęgłowski, cześnik nowogrodzki i Franciszek Miechowski. Castr. Hal. 231 p. 2149-50.